F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de conoidibus et sphaeroidibus figuris Liber primus Propositio 15
<- App. -> <- = ->

[S:237]

PROPOSITIO XV.

Cylindrus triplus est coni basim eamdem, et idem fastigium habentis.

Id enim in duodecimi Elementorum ab Euclide, ostensum est, et eadem via ostenditur de cylindris, conisque super ellipses constitutis, cum per 10. et 11. praecedentes, tales coni sint frusta conorum circulares bases habentium: et tales cylindri per 12. et 13. praemissas, sint cylindrorum circulares bases habentium frusta: quamquam ellipticos conos, et cylindros esse frusta, sive abscissiones conorum, et cylindrorum circularium demonstrare non erat necessarium ad huius 15. et 14. demonstrationes, nisi vel hoc ipsum dumtaxat, ut sciret lector, huiusmodi ellipticos conos, et cylindros non esse iam nova solida, quod quispiam sibi persuadere potuisset, ac certa demonstratione monitus intelligeret, ea esse membra conorum et cylindrorum super circulares bases constitutorum, et ab Apollonio, et Sereno diffinitorum.

Inizio della pagina
->