F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus Propositio 14
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XIV.

Si duorum gravium centra distent a centro communi iis spatiis, quibus et aliorum duorum gravium centra distent a centro communi, sitque horum aggregatum illorum aggregato aequale: erunt, et singula singulis aequalia.

figura 1

Duo gravia A, B quorum centra A, B, centrum commune C. Item duo gravia D, E, quorum centra D, E, centrum commune F, distantia AC distantiae DF, et distantia CB distantiae FE sit aequalis; item aggregatum ex gravibus A, B aggregato ex gravibus D, E sit aequale. Aio quod et grave A gravi D, et grave B gravi E aequale erit: nam cum centrum commune gravium A, B sit C, atque centrum commune gravium D, E sit F. Iam per x. huius, gravia A, B aeque ponderabunt a puncto C; et gravia D, E eque ponderabunt a puncto F: cumque haec illis ad eadem spatia aeque penderent; sitque horum aggregatum illorum aggregato aequale: erunt per praecedentem A, B gravia ipsis D, E gravibus singula singulis aequalia: sicut proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->