F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus Propositio 29
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXIX.

Inter duo vel plura gravia proposita centrum commune gravitatis comperire.

figura 1

Sunto tria gravia A, B, C, oportet comperire centrum commune ipsorum A, B, C, gravium tanquam unius. Capiantur per 5. huius, ipsorum A, B, C, gravium singulorum centra, quae sint A, B, C, et coniungatur AB recta: atque sicut est A grave ad B grave, sic sit BD linea ad DA lineam, eritque per praecedentem, D centrum gravitatis commune ipsorum A, B gravium: quod inter duo gravia comperiendum proponitur: rursus coniungatur CD, et sicut est grave AB ad grave C, sic sit linea CE ad lineam DE; eritque rursus per praecedentem, E centrum gravitatis commune ipsorum A, B, C: quod quaerebatur.

Inizio della pagina
->