F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber quartus Propositio 28
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXVIII.

Datae pyramidis centrum invenire.

Secetur quodlibet latus pyramidis, itaut portio ad basim recepta sit tertia pars reliquae; et per punctum sectionis ducatur planum basi aequidistans; deinde facti in pyramide rectilinei comperiatur centrum per 33. secundi momentorum aequalium. Ipsum enim erit pyramidis centrum per 17. huius. Quod erat inveniendum.

Vel sic, comperiatur centrum basis datae pyramidis per 33. praedictam, quod centrum coniungatur cum fastigio pyramidis; et ipsa linea secetur, itaut ad basim recepta portio sit tertia pars reliquae: nam talis sectionis punctum erit ipsius pyramidis centrum, per 13. huius, si pyramis sit trilatera: per corollarium vero 17. si quolibet deinceps laterum: quod quidem erat comperiendum.

Inizio della pagina
->