O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 5
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 5a

1 In ordine radicum impares et pares alternatim et invicem succedunt.

Nam, per praemissam, impares ab unitate per binarium crescunt; quo fit ut in radicibus, unitas, et uno semper intermisso numero, sequentes sint impares; per antepraemissam vero, pares a binario per binarium crescunt; quare in radicibus binarius et, uno semper intermisso, sequentes sunt pares. Sic ergo fit, ut impares, in imparibus1 , pares semper in [S:5] locis paribus radicum inveniantur alternatim, sicut proponitur.

Inizio della pagina
->