O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 23
<- App. -> <- = ->

[S:10]

<Propositio> 23a

1 Hexagoni primi ab unitate continuati per ordinem, sunt [C:20r] et trianguli numeri locorum imparium.

Nam per vigesimam huius, radices singulae in singulos impares multiplicatae, producunt per ordinem hexagonos ipsos. 2 At per praecedentem, radices singulae in singulos item impares ductae procreant triangulos imparium collaterales per ordinem. Igitur et trianguli imparium locorum sunt et hexagoni per ordinem continuati; sicut demonstrandum proponitur.

Corollarium1

Unde manifestum est, quod omnis hexagonus tetragonicus est et triangulus numerus.

Inizio della pagina
->