O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 48
<- App. -> <- = ->

Propositio 48a

1 Omnis columna triangula aequalis est aggregato trium pyramidum triangularum, scilicet unius collateralis, et duarum praecedentium.

Exempli gratia, dico quod columna triangula quinta, scilicet 75, aequivalet aggregato trium pyramidum triangularum, scilicet quintae, et duplo quartae. 2 Nam, per praecedentem, columna1 triangula quinta aequivalet pyramidem quadratam quintam et pyramidem triangulam quartam. Sed, per trigesimam quartam huius, pyramis2 quadrata quinta aequivalet pyramidem triangulam quintam et pyramidem triangulam quartam3. 3 Igitur columna triangula quinta valebit pyramidem triangulam quintam, et duas pyramides triangulas quartas; quod fuit demonstrandum. Qui syllogismus sicut hic quinto loco, ita et ubivis inserviet; sicut propositio concludit.

  55 \QDRta 5a \{3 35 \TRNla 5a
75 col. \TRNla 5a \{3
20 \TRNla 4a
20 \TRNla 4a

Inizio della pagina
->