O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 6
<- App. -> <- = ->

[S:76]

Propositio 6a

1 Ipse d erit quadratus ipsius b. Et ipse f quadratus1 ipsius c. Item e parte altera longior, sive supplementum in quadrato ipsius bc. Adhuc ipse g erit cubus ipsius b; ipse autem l cubus ipsius c. Ipsi quoque hk medii proportionales, supplementa in cubo ipsius bc. Denique ipse m quadratus secundus ipsius b, hoc est quadratus ipsius d. 2 Ipse autem q quadratus secundus ipsius c, hoc est quadratus ipsius f. Ipsique nop medii proportionales ad integrandum, ut patebit, [C:77v] quadratum secundum ipsius bc, hoc est, quadratum eius quadrati, quem constituunt quadrati df cum duplo ipsius e. Haec omnia constant ex diffinitionibus ipsorum quadratorum, cuborum et supplementorum, sed quadrata primum et secundum, et cubus ipsius bc demonstrabuntur.

        a
        1
      b   c
      2   3
    d   e   f
    4   6   9
  g   h   k   l
  8   12   18   27
m   n   o   p     q
16   24   36   54   81

Inizio della pagina
->