O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Prolegomena
|- App. -> |- = ->

[S:83] [C:83v]

MAUROLICI ABBATIS MESSANENSIS MATHEMATICI Arithmeticorum Liber Secundus PROLEGOMENA

1 Quoniam Arithmetica instrumentum est omnis supputationis, et numeri sunt termini, quibus quaelibet magnitudo significatur, non dubium est, quin per numeros fieri possit omnis magnitudinis calculus. Cum vero Geometria comprehendat omnium quantitatum species, videlicet lineas, superficies, solida et caetera continua, quae ad haec redigi possunt, ut tempora et pondera, duplicem utique praxim habebit: unam, quae fit lineando, alteram, quae supputando; quarum haec ab illa tanquam a fonte derivatur; et illa theoriae innititur. 2 Sicut enim tam theoremata, quam problemata per theoriam demonstrantur, et solvuntur; ita mox sive per lineationem sive per calculum ad praxim rediguntur. Nam intellectu praemeditata lineamus; et lineata calculamus. Et quamvis lineator descrip[C:84r]tionem oculo repraesentet, et mentali speculatione punctum geometricum consequatur, tamen calculator numeris etiam idipsum consequitur, sed et paucis characteribus minutiores partes distinguit, [S:84] quod lineator non nisi in spatio immenso, vel magno instrumento (quod nulli facile est) praestare potest. 3 Quae distinctio quidem necessaria est, cum per numeros, irrationalis aut ignotae magnitudinis terminum seu limitem magis ac magis propinquantes vestigamus. Sicuti cum, exempli gratia, proposita circuli diametro, latus trianguli aequilateri, aut quadrati in eo descripti, metiri per easdem partes in quibus diameter supponitur, aut cum planetae cuiuspiam diurnum motum metiri iubemur. 4 Itaque licet de theoria numerorum et magnitudinum plerique graves authores assatim scribant, et numerariam praxim quam plurimi ludorum magistri passim1 doceant, et literis mandent; nemo tamen hactenus regulas ipsas practicas elementorum additionis, subtractionis, multiplicationis, divisionis, radicum extractionis, progressionum, positionum et dimensionum satis demonstravit. 5 Haud enim cuivis2 pervium est ante oculos ponere quemadmodum praxis quaelibet talis a theoria deducatur, et nonnulli idipsum ausi, rem obscuriorem fecere,3 sicut is, qui algorismum demonstratum edidit. 6 Nos itaque, quatenus sese vires nostrae extendunt, aut [C:84v] quantum calamo dictabit ingenium, tentabimus aliquid super hoc negotio proferre, dum otium praestatur. Itaque, ut ratio poscit, diffinitionibus praemissis, rem aggrediemur, seriatim singula demonstrantes.

Inizio della pagina
->