F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 29
<- App. -> <- = ->

[S:12]

<Propositio> 29a

118 In tribus triangulis continuatis in ordine triangulorum, congeries extremorum unitate excedit duplum medii.

Exempli gratia, tres capiantur continui trianguli, utputa tertius, quartus et quintus scilicet 6, 10, 15. Aio quod extremorum 6 et 15 <congeries89> unitate superat duplum medii scilicet ipsius 10. 119 Nam in his quartus triangulus sua radice excedit tertium, hoc est, quaternario; quintus autem quartum quinario, sicut ratio diffinitionis postulat. Minuatur unitas de quinto et superest 14 fietque90 ut 6, 10, 14 aequali cremento procedant: scilicet quaternario crescentes. 120 Quare, per praemissam, 6 cum 14 duplum faciunt ipsius 10. Igitur 6 cum 15 unitate duplum praedictum excedent91 et similiter hoc ipsum in omnibus tribus continuatis triangulis ostendam, sicut demonstrandum proponitur.

21 graffa aperta 6
6
15 14

Inizio della pagina
->