F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 31
<- App. -> <- = ->

Propositio 31a

125 Omnis quadratus cum praecedenti quadrato et cum sibi collaterali parte altera longiori coniunctus, consummat95 hexagonum aequiangulum sibi collateralem.

Exempli gratia, quadratus96 quintus est 25, quartus praecedens 16, parte altera longior quintus 20. Aio quod horum aggregatum consummat97 hexagonum aequiangulum quintum. 126 Nam, per praemissam, aggregatum ex quinto et quarto quadratis, aequivalet quadruplo trianguli quarti cum unitate iuncto. Per octa [S:13] vam autem huius, parte altera longior quintus aequivalet duplo trianguli quarti. Ergo aggregatum ex quinto et quarto quadratis et ex parte altera longiori quinto, aequivalet sexcuplum tri[C:22v]anguli quarti et unitatem. 127 Verum tale sexcuplum cum unitate constituit hexagonum aequiangulum quintum, sicut eius diffinitio supponit. Igitur hexagonus aequilaterus quintus consummabitur98 ex aggregato quinti et quarti quadratorum et quinti parte altera longioris; quod fuit ostendendum. Similiter in omni casu procedam propositum demonstrans.

10 graffa chiusa  41 graffa chiusa 61
25
20
20

Inizio della pagina
->