F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 70
<- App. -> <- = ->

Propositio 70a

278 Omnis hexagonus centralis conflatur ex formis primi generis, scilicet hexagono collaterali et quadrato praecedenti.

Haec propositio eadem est cum trigesima secunda. Sed hic in ordine centralium aliter demonstrabitur. Dico igitur quod hexagonus [C:41r] centralis quintus scilicet 61 conflatur ex quinto hexagono primi generis scilicet 45 et quadrato quarto 16. 279 Quod quamvis in trigesima secunda huius fuerit demonstratum271, tamen et hic aliter constabit sic. Per diffinitionem, hexagonus quintus primi generis constat ex triangulo quarto et pentagono quinto primi; et per praecedentem, pentagonus quintus talis272 cum quadrato quarto primi, componunt pentagonum centralem quintum. 280 Quare, hexagonus quintus primi cum quadrato quarto aequivalebunt triangulum quartum cum pentagono centrali quinto. Verum, per diffinitionem, pentagonus centralis quintus cum triangulo quarto constituit hexagonum centralem quintum. Ergo hexagonus centralis quintus aequivalebit hexagonum quintum cum quadrato quarto273 primi generis; quod erat demonstrandum. Et similiter pro aliis locis argumentatio procedet274 ad concludendum propositum.

61 graffa aperta 45 graffa aperta 10
35 graffa chiusa 51
16
61 graffa aperta 51
10

Inizio della pagina
->