F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 75
<- App. -> <- = ->

Propositio 75a

292 Omnis item pyramis centralis constat ex tot pyramidibus primi generis, ex quot basibus primi generis eius basis constare ostensa est, et eiusdem nominis atque loci.

293 Exempli gratia: pyramis hexagona centralis quinta, scilicet 125, constat ex quinta286 pyramide287 hexagona primi generis, scilicet 95, et ex quarta pyramide quadrata primi generis, scilicet 30; quoniam scilicet basis hexagona centralis quinta, scilicet 61, constat ex hexagono quinto, scilicet 45, et ex quadrato quarto [C:43r] primi generis, scilicet 16, ut in septuagesima ostensum fuit; quod quidem demonstratum est in quadragesima huius, quo ad hexagonam pyramidem; et similiter hic generaliter de omni centrali pyramide ostendetur288. 294 Sed in horum exemplum exponemus in tabella pyramides utrasque, tam scilicet primi generis, quam centralis, in quibus propositionum veritas apparet.

125 graffa aperta 95
30

[S:37]

Pyramides primi Generis   Pyramides Centrales
1 1 1 1 1   1 1 1 1 1 1
2 4 5 6 7   5 6 7 8 9 10
3 10 14 18 22   15 19 23 27 31 35
4 20 30 40 50   34 44 54 64 74 84
5 35 55 75 95   65 85 105 125 145 165
6 56 91 126 161   111 146 181 216 251 286
7 84 140 196 252   175 231 287 343 399 455
8 120 204 288 372   260 344 428 512 596 680
9 165 285 405 525   369 489 609 729 849 969
10 220 385 550 715   505 670 835 1000 1165 1330
radices triangololae quadratotae pentagononae esagono centralenae   triangololae quadratotae pentagononae esagono centralenae Hept. Oct.

Inizio della pagina
->