F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus Rogatione Eutocii Ascalonitae
|- App. -> |- = ->

[A:98v] [S:129]

APOLLONI PERGAEI

CONICORUM ELEMENTORUM

LIBER QUARTUS

PROPOSITIONES, QUAE SUNT THEOREMATA

Rogatione Eutocii Ascalonitae1

Prius quidem misi scribens ad Eudemum pergamenum compositorum a nobis Conicorum in octo libris primos tres: cum vero perfecerimus reliquos volentes ad te scribere propterea quod cupis partecipare ex factis a nobis misimus2 in praesenti ad te quartum. Continet autem hic ad quot puncta plurima possint conorum sectiones invicemque et circuli periferiae coincidere, si totae totis congruant3.

Et insuper coni sectio et circuli periferia, contrapositis ad quot puncta plurima coincidant, et praetera non pauca his similia. Haec autem praedicta Conon Samius misit4 ad Trasydeum non recte in demonstrationibus convertens5. Quare et mediocriter ipsum tetigit Nicoteles Cyrenaeus. De Secundo autem mentionem solum fecit Nicoteles cum contradictione ad Cononem ut de eo, quod possit demonstrari. Demonstratum autem hoc neque ab hoc6 neque ab alio quodam fecimus7. Tertium [A:99r] quidem et alia eiusdem generis hic simpliciter a nullo deprehensa inveni. Omnia autem lecta quaecumque non feci multa et varia erubui suscipiens theoremata: quorum tamen plurima sum in primis tribus libris assecutus, reliqua vero in hoc. Haec autem speculata usum sufficientem praebent ad compositiones problematum et definitiones8.

Nicoteles quidem causa differentiae ad Cononem nullum ex inventis a Conone in definitionis9 dicit venire usum non vera dicens. Etenim, si omnino absque his potest secundum definitiones10 reddi ratio; sed et11 per ipsa est intelligere promptius singula, ut quod multipliciter vel quotupliciter fiat: et rursus quod non fiat. Talis autem praecognitio sufficientem occasionem adiuvat ad quaesitus; nec non ad resolutiones definitionum12 sunt utilia theoremata haec. Absque autem hac utilitate et per ipsas demonstrationes, digna erunt, quae videantur: etenim alia multa eorum, quae sunt in mathematicis propter hoc et non propter aliud suscipiemus13.

Inizio della pagina
->