F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 23
<- App. -> <- = ->

23a85 Similes sunt sectiones quarum diametri maiores sunt minoribus proportionales.

Sectionum abc efg maiores diametri sunto ac eg minores autem bd fh. Sitque sicut ac ad eg sic bd ad fh.

Aio quod similes sunt sectiones abc efg.

Secentur enim ipsae ac eg diametri in punctis k l ita ut sicut est ak ad kc sic sit el ad lg et excitentur ipsis ac eg perpendiculares mk ln ad periferias, eritque, per praemissam, sicut bd ad fh et ideo sicut ac ad eg sic mk ad nl; hoc idem ostendam quotiescumque ipsae ac eg diametri proportionaliter secabuntur: igitur, per diffinitionem similium sectionum, ipsae abc efg sectiones sunt similes quod est propositum.

Inizio della pagina
->