F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 25
<- App. -> <- = ->

25a In recto cylindro, sectionis prima diameter axi obliqua maior est quam secunda.

figura 19

In cylindro recto, cuius axis ab bases circuli cd ef quodque per axem, parallelogrammum cdef sit sectio gkh cuius gh prima diameter quae est in ipso plano cf sit obliqua ipsi axi ab quem secat in puncto m.

Aio quod diameter gh maior est quam kl secunda diameter.

Nam per 4am huius cf parallelogrammum est rectangulum quare per praemissam, diameter gh maior, quam ef sed per corollarium 14ae ef aequalis ipsi kl. Ergo gh maior quam kl quod est propositum.

<Corollarium>

Manifestum est87 ergo quod in sectione recti cylindri, quae fuerit inclinatior prima diameter ad axem cylindri, eo longior est sectio.

Inizio della pagina
->