F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae VII
<- App. -> <- = ->

VII.

Francesco Maurolico a Giovanni Ventimiglia

Messina, febbraio 1540

Dedica al marchese di Geraci del Quadrati fabrica et eius usus (Venezia, 1546)

Illustrissimo domino D. Ioanni Vigintimillio Ieracensium marchioni,

facto Mamertinorum nunc stratego.

Franciscus Maurolicus.

S.P.D.

Cum multa sint in mathematicis perspicaciter et accurate tractata, tum ea potissimum pars, quae circa instrumenta versatur, non modo utilis est huius philosophiae studiosis, verum etiam necessaria. Nam etsi arithmeticus calculus sit subtilissimum magnitudinum organum, tamen in mensurandis tum accessibus, tum inaccessibus intervallis adeo instrumenta usu veniunt, ut et geometriae praxi sint necessaria, et astronomica fundamenta sine illis iaci nequiverint. Unde quantum instrumentorum exactio permiserit, tantum et observationes et calculus habebit certitudinis. Itaque alia ab aliis tradita sunt instrumenta, ut sphaera solida, instrumentum armillarum, astrolabum, quadrans, quadratum, solarium. Plerique sphericae fabricae difficultate absterriti plana sibi construxerunt. Nonnulli ob araneae et tabularum multiplicium structuram laboriosam, neglecto astrolabo, contenti fuerunt quadrante. Quibus omnibus ego consideratis, cum ad huiusmodi speculationem animum appulissem, instrumentum excogitavi, quod et factu facillimum, et diei noctique, locisque omnibus oportunum esset. Sed tu me ad hoc inveniendum impulisti, o dulcis ingenii mei tyranne. Tu facis enim ut nova in dies ac viribus fortasse meis maiora tentem. Tu me acutissimis obiectionibus acutiorem, hortatibus audaciorem reddis. Tu me non vi (quamquam poteras), non necessitate compulsum aliqua, sed benignitate ac munificentia concilias, incredibili morum facilitate allicis. Denique Ioannes tuus o praeclare quid optes, explorare labor, mihi iussa capessere fas est. Sed ne te pluribus teneam: primum quadrati mei fabricam, deinde usum explanabo. Leges, spero istanc meam lucubratiunculam, dum maiores curae te vacuum permittent. Vale et vive felix.

Ad Eundem Dodecastichon.

Cum sapias animo sublimia: cum tua nullus
Pectora iam nisi te dignus amor foveat,
Non tibi Ioannes gemmas, non mittimus aurum.
Munera fortunae subdita multiplici.
Quo generose polos, quo contempleris et astra,
Instrumenta novo condimus ingenio.
Quod multae Astrolabi nequeunt praestare tabellae,
Omnibus ecce locis una satisfaciet.
Grandia fac inter rerum momenta tuarum
Machinulas nostri serpere nunc studii.
Ut qui divitiis et nobilitate sicanos
Praecellis, vincas artibus ingenuis.

Inizio della pagina
->