Citations

I.22 - Ex tribus rectis, quae tribus datis aequales sunt, triangulum construere.
I.42 - Dato triangulo aequale parallelogrammum contruere in dato angulo rectilineo.
I.47 - In triangulis rectangulis quadratum in latere sub recto angulo subtendenti constructum aequale est quadratis in lateribus rectum angulum comprehendentibus constructis.
II.5 - Si recta linea in partes aequales et inaequales secatur, rectangulum inaequalibus partibus totius comprehensum cum quadrato rectae inter sectiones positae aequale est quadrato dimidiae.
II.11 - Datam rectam ita secare, ut rectangulum tota et alterutra parte comprehensum quadrato reliquae partis aequale sit.
II.14 - Quadratum datae figurae rectilineae aequale construere.
V.19 - Si totum ad totum eandem rationem habet atque ablatum ad ablatum, etiam reliquum ad reliquum eandem rationem habebit ac totum ad totum.
VI.5 - Si duo trianguli latera proportionalia habent, aequianguli erunt trianguli et eos angulos aequales habebunt, sub quibus correspondentia latera subtendunt.
VI.6 - Si duo trianguli unum angulum uni angulo aequalem habent et latera aequales angulos comprehendentia proportionalia, aequianguli erunt trianguli et eos angulos aequales habebunt, sub quibus correspondentia latera subtendunt.
VI.7 - Si duo trianguli unum angulum uni angulo aequalem habent et latera alios duos angulos comprehendentia proportionalia et reliquos angulos singulos simul aut minores aut non minores recto, trianguli aequianguli erunt et eos angulos aequales habebunt, quos latera proportionalia comprehendunt.
VI.11 - Datis duabus rectis tertiam proportionalem invenire.
VI.12 - Datis tribus rectis lineis quartam proportionalem invenire.
VI.15 - In triangulis aequalibus, et qui unum angulum uni aequalem habeant, latera aequales angulos comprehendentia in contraria proportione sunt; et trianguli unum angulum uni aequalem habentes, et in quibus latera aequales angulos comprehendentia in contraria proportione sint, aequales sunt.
VI.16 - Si quattuor rectae proportionales sunt, rectangulum extremis terminis comprehensum aequale est rectangulo mediis comprehenso; et si rectangulum extremis terminis comprehensum aequale est rectangulo mediis comprehenso, quattuor rectae proportionales sunt.
VI.18 - In data recta datae figurae rectilineae similem et similiter positam figuram rectilineam construere.
VI.25 - Datae figurae rectilineae similem et alii figurae datae aequalem eandem figuram construere.
XIII.1 - Si recta linea secundum rationem extremam ac mediam dividitur, quadratum maioris partis adiuncta dimidia parte totius aequale est quadrato dimidiae quinquies sumpto.
XIII.9 - Lateribus hexagoni et decagoni in eundem circulum inscriptorum coniunctis tota recta secundum rationem extremam ac mediam divisa est, et maior eius pars latus est hexagoni.
XIII.10 - Si in circulum pentagonum aequilaterum inscribitur, quadratum lateris pentagoni aequale est quadratis laterum hexagoni et decagoni in eodem circulo inscriptorum.
XIII.12 - Si in circulum triangulus aequiangulus inscribitur, latus trianguli potentia triplo maius est radio circuli.
XIII.18 - Latera quinque figurarum exponere et inter se comparare.