F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber decimus 2
<- App. -> <- = ->

2a

// Sint duae magnitudines ab cd quarum minor ab et sublata semper minore a maiori, reliqua nequaquam metiatur precedentem. // Aio quod incommensurabiles sunt ab cd magnitudines. // Sint enim, si possibile est, commensurabiles, metiatur ergo eas per differentiam aliqua magnitudo / metiatur et esto c Et ab ipsam cd dimetiens relinquat se minorem5 cf et ef ipsam ab dimetiens relinquat se minorem ag et hoc toties fiat, donec per praemissas6 relinquatur magnitudo minor quam e. Sit ergo ag relicta minor quam e. // Quoniam itaque e metitur [A:40v] ipsam ab et ab ipsam df ideo et e metitur ipsam df metitur autem totam cd ergo metitur et reliquam cf Sed cf metitur ipsam bg ergo et e metitur ipsam bg metitur autem totam ab ergo et reliquam ag metietur, maior minorem, quod est impossibile. // Ipsas ergo ab cd nulla magnitudo metitur. Quare per differentiam incommensurabiles sunt ab cd magnitudines: quod est propositum.

figura 2

Inizio della pagina
->