F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 1
|- App. -> |- = ->

[A:1r] EUCLIDIS ELEMENTORUM LIBER QUINTUS

1a

1 // Quantitates quotlibet ut puta tres ab cd ef totidem quantitatum g h k singulae singularum aeque multiplices. // Aio quod quotuplex est ab ipsius g totuplices erunt ab cd ef simul ipsarum g h k simul.

2 // Dividantur ab cd ef singulae in magnitudines aequales suarum submultiplicium. Itaque quotcumque magnitudines sunt in ab aequales singulae ipsi g tot in cd singulae aequales ipsi h et tot in ef aequales singulae ipsi k. Quare quoties1 g magnitudo continetur in ab magnitudine, toties totum g h k continetur in toto ab cd ef. Igitur quotuplex est ab ipsius g totuplex totum ab cd ef totius g h k quod est propositum.

figura 1

Inizio della pagina
->