F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber nonus 1
|- App. -> |- = ->

[A:30r] EUCLIDIS ELEMENTORUM LIBER IX1

1a

1 // Sint duo plani similes a b quorum alter alterum multiplicans efficiat c. // Aio quod c quadratus est numerus.

// Namque ex a in se fiat d eritque, per 21am2 7i d ad c sicut a ad b. Ipsorum autem a b per 18am praemissi unus medius est proportionalis, qui sit e3. Ergo et ipsorum d c per 8am eiusdem, unus itidem medius erit proportionalis, qui sit f. Sed ipse d quadratus est: ergo per 22am 8i et ipse c quadratus est, quod est propositum4.

figura 1

Aliter et brevius

2 // Sint duo plani similes a b et ex a in b fiat c. // Aio quod c numerus quadratus est.

// Nam per 18am 8i ipsorum a b unus medius proportionalis est, qui sit d. Itaque d in se faciat e eritque per 24am 7i ipse c aequalis ipsi e. Quadratus autem est per diffinitionem ipse e. Ergo et c quadratus, quod est propositum.

figura 2

Corollarium

3 // Manifestum est ergo quod si quadratus numerus quadratum numerum multiplicans aliquem fecerit: factus quadratus erit.

Inizio della pagina
->