F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci Praefatio
|- App. -> |- = ->

[A:1r] De quinque solidis, quae vulgo regularia dicuntur, quae videlicet eorum locum impleant1, et quae non, contra commentatorem Aristotelis Averroem.

1 Ioannes a Regio Monte vir in mathematicis disciplinis praestantissimus et cum antiquorum quolibet conferendus inter caetera ingenii sui egregia monumenta scripsit de quinque solidis, quae vulgo regularia vocantur, ostendens quae ex eis locum impleant, quaeve non: ubi arguit Averrois ignorantiam. 2 Quippe qui super librum De caelo et mundo tertium vel corrupto exemplari deceptus, vel Aristotelis mentem non intelligens sibi persuasit, quod sicut octo cubi ita et pyramides duodecim locum implerent. Nos autem hucusque non vidimus ipsum Ioannis libellum: quare credimus iniuria temporum cum quibusdam aliis illius praeclari viri operibus periisse. 3 Ego vero tam profundae pariter et iucundae speculationis cupidus annisus sum arithmeticis pariter et geometricis argumentis id idem ostendere, quod Ioannes ostendit: ingeniosam sane materiam ac difficilem, et a nullo, quod sciam, praeterquam ab Ioanne ipso tentatam. Aperiam primum propositi fundamenta, ut2 in promptu sint termini, quibus utemur. Mox ad demonstrationes veniam.

Inizio della pagina
->