F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 2
<- App. -> <- = ->

2

4 Implere locum dupliciter consyderatur, in planis scilicet et solidis figuris. Planae figurae locum implent, cum angulariter ad signum unum coniunctae nihil in medio vacui relinquunt. Solidae autem figurae locum implere dupliciter intelligi possunt, aut angulariter aut verticaliter. 5 Tunc enim angulariter solidae figurae locum implent, cum illarum anguli ex duorum planorum concursu effecti ad unam rectam sic copulantur, ut nihil in medio vacui supersit. Verticaliter autem locum eas implere dico, cum ipsarum vertices, ubi tria vel plura plana conveniunt, ad unum punctum sic copulantur undique concurrentes, ut nihil in medio loci non impletum remaneat. 6 Ad completionem loci planis in figuris tres ad minus anguli concurrunt. In solidis quoque totidem angularia latera, cum videlicet angulariter locum implent: nam si verticaliter, quatuor ad minus verticibus sive solidis cacuminibus opus est. Nec possunt verticaliter locum implere quatuor solida, nisi et angulariter prius congruerint.

Inizio della pagina
->