F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
De lineis horariis libri tres Liber primus Praefatio
|- App. -> |- = ->

[S:161]

FRANCISCI MAUROLYCI

ABBATIS MESSANENSIS

DE LINEIS HORARIIS,

LIBER PRIMUS

Ad Illustrissimum, et Excellentissimum dominum, D. Franciscum Santapacium, Buterae Principem, et Marchionem Lycodiae, Messanensium strategum.

Praefatio

1 Inter Mathematicas speculationes Illustrissimus princeps, Gnomica, quae lineas tractat horarias, haud infimo loco ponenda est: cum sit tam iucunda scitu, quam usui non commoda solum, sed etiam necessaria. Quae cum diu maioribus nostris fuisset incognita, paulatim mox adinventa et a perspicacioribus ingeniis illustrata fuit Anaximenes enim Milesius Lacedaemone primus fertur horologium Sciotericum ab umbris cognominatum invenisse. 2 Romae autem id serius usurpatum: ut cuius civibus militaris disciplina magis curae, quam Syderalis esset. Primum enim in XII tabulis ortus tantum et occasus solis nominabatur. Post aliquot annos adiectus est et meridies: quem consularis Accensus praenunciabat: sed hoc serenis tantum diebus usque ad primum bellum Punicum. 3 Mox vero horologium solarium a M.Val.Messala Cos. secundum rostra in columna positum est. Ut ait M.Varro: Catana in Sicilia capta, Hemicyclium excavatum ex quadrato, ad enclimaque, succisum Berosus Chaldaeus. Scapham sive hemispherium Aristarchus Samius, et discum in planitie. Araneam Eudoxus, sive prior Apollonius. 4 Plinthum sive lacunar (quod in Circo Flaminio Romae positum erat) Scopas Syracusius: atque, alii alia horologiorum genera perhibentur invenisse. Scipio Nasica primus Romae aquae fluxu horas divisit, clepsydra sub tecto posita, anno ab urbe condita DXCV. Sed horologium ex aqua et hydraulicas machinas, Vitruvio authore, reperisse fertur Ctesibius Alexandrinus. 5 Clepsydris multo post successere harenariae ampullae. Horologia vero, quae rotis versantur, et aeris crepitu horas indicant, sunt multo recentiora. Verum ne de huiusmodi machinis, neque de clepsydris, aut am[S:162]pullis sermo nobis erit: sed tantum de gnomicis lineis: qui sunt horarii limites in plano quopiam ita descripti, ut erecti gnomonis umbra, sole radiante, semper instantem horam, intra cuius fines terminatur, inspicientibus ostendat. 6 Quicunque autem haec nostra legerint, anidmarvertent, multa fuisse praetermissa ab iis, qui hactenus de huiusmodi negocio conscripsere: quae quidem non solum theoricis iucunda, sed et practicis utilia trademus. Excipe igitur libellum hunc sereno vultu, Princeps excellentissime, ut qui severitate simul ac clementia prudentissime Mamertini regiminis frena moderaris; literatorum quoque, ut assoles, partocinium suscipias.

Vale, et vive foelix.

Inizio della pagina
->