F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
In tractatum instrumentorum Prologus
|- App. -> |- = ->

[S:48]

IN TRACTATUM INSTRUMENTORUM

Ad Lectorem Prologus

1 Sicut multi sunt, ingeniose Lector, tam veteres, quam recentes, qui de astronomicis instrumentis scribunt; ita mihi non fuit intentio (neque enim poteram) omnia in hoc pauxillum compendium conferre. Tractabo hic instrumenta praecipua: et singulorum theoriam, fabricam et usum in paucissima verba coarctabo. 2 Nam prolixitas inutilis est obtusis, et fastidiosa ingeniosis. Illis enim multa nil prosunt: his vero pauca sufficiunt. Sunt autem praecipua et necessaria instrumenta, quadratum, quod geometricis et astronomis est commune. Quadrans ad captandas altitudines maxime commodum. 3 Astrolabum, quod in plano sphaeram repraesentat, artificiosissimum. Armillare instrumentum, quo maxime in suis observationibus usus est Ptolemaeus. His additur sphaera solida, quae coelum totum cum circulis et astrorum locis repraesentat. 4 De his itaque singulis quam brevissime potero, agam. Lectoris acumen supplebit ea, quae ulterius desiderantur: quippe, his intellectis, facillime sequuntur. Caetera instrumenta curiosioribus relinquo. 5 Illud autem in hoc compendio minime parvi faciendum censeo, quod per descriptionem planam circulorum, chordarum, et sinuum, tradidi doctrinam calculi: ut scilicet quivis per circulum et canonem ea se invenire posse iactet, quae alii per sinuum ductus ac divisiones, non sine labore supputare solent. 6 Itaque post quadrati ac quadrantis negocium, quasdam de sinuum descriptione regulas ingessimus: per quas, declinationem, ascensionem, ortus latitudinem, differentias ascensionalem, arcum diurnum ac nocturnum, horam instantem, locum astri, ac distantiam metiri possis. Quod a nemine attentatum fuisse video.

Inizio della pagina
->