F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Compendium de divisione et principiis scientiarum in 13 libros factos Prologus in indicem
|- App. -> |- = ->

[A:14r]

Prologus in indicem

1 Cum vacuus interdum praeteritis annis nonnulla circa divisionem, subiecta, principia et introductionem artium carptim collecta subnotassem, statui rursus hic ea in ordinem congruum redacta rescribere, quod melius facere confido, si rerum tractandarum indicem prius digessero. Sic autem procedam.

2 In omnibus scientiis, aut consideratur distinctio ipsarum, aut singularum introductio.

Distinctio tractabitur in primo libello. 1

Et quoniam in omni philosophia, aut modus sciendi, aut scientia requiritur. Modus sciendi, quod est organum disserendi, tradetur in secundo libello. 2 3 Scientiae in reliquis. Cumque omnis scientia sit speculatio veri, aut intentio boni, speculatio autem veri sit vel a materia separata, sicut mathematica vel ad materiam contracta, sicut physica, vel inter has media sicut astronomia, et musica et similes.

Iam de mathematicis in tertio, 3 de physicis quaedam in quarto 4 , de astronomia in quinto, 5 de musica et similibus in sexto agere summatim decrevimus. 6

4 Reliqua pars ad bonum tendens, vel animam vel corpus respicit, vel utrumque.

Ad animam spectat morum institutio. Deorum cultus, suimet ipsius, privatae, publicaeve rei regimen, quod septimo loco dabitur 7 .

5 Corporis sunt mechanica ad vitae commodum pertinentia Item operationes ad conservandam8 vel instaurandam sanitatem pertinentes, et coetera hominis exercitia, quae in octavo tangentur. 9

Postremo loco 10 prognostica et praesagia discutientur, quaecumque a Deo, nam, vel arte, citra super[A:14v]stitionem11 et cum Ecclesiae Catholicae venia, atque theologorum consensu concedentur.

Inizio della pagina
->