F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Musica Parte 10
<- App. -> <- = ->

[X]
[A:28v] Regulae contexendi Symphonias.

1 Prima regula est: quod principia uniuscuiusque cantilenae debent incipere per concordantias perfectas per unisonum scilicet ac suas compositas aut per 5am ac suas, quod suavitate sua perfectio scilicet ascribitur: verum haec regula potius est arbitraria, quam necessaria: plerumque enim incipiuntur cantilenae a consonantiis non perfectis.

2 Secunda regula est: quod duae perfectae eius- dem speciei non possunt simul ascendendo vel descendendo immediate poni1.

3 Tertia regula est: quod inter duas perfectas eiusdem generis consonantias diversis vel consimilibus motibus intensas, aut remissas, una imperfecta ut 3a vel 6a debet media constitui, aut etiam plures.

4 Quarta regula est: quod plures perfectae ac dissimiles consonantiae ascendentes vel descendentes possunt constitui: ut 5a post unisonum 8a post quintam.

5 Quinta regula est: quod duae perfectae concordantiae similes possunt immediate poni: modo dissimilibus precedant motibus ut si 8a in acutum protendatur: altera 8a in grave remittatur ac e contrario ac ita de 5a.

6 Sexta regula est: quod tenor, cantus ac gravis debent invicem esse contrariae motu, ut si cantus ascendat, tenor descendat ac e contrario, quae regula potius esse arbitraria nam saepe simul ascendunt, aut descendunt.

7 Septima regula est: quod ex 6a in 8am item ex 3a in 5am ex unisono in 3am2 ac e contrario suavissimus est transitus per contrarios cantus ac tenoris motus. Item ex 6a minori in 5am alterius partis motu, altera in immobili manente. Idem de compositis illarum intellige.

8 Octava regula est: quod cantilenae3 finis in consonantia4 perfecta terminari debet, nam finis est in unaquaque re perfectio.

[A:29r] 9 Discordantia non potest esse in semibrevi, aut brevi, notula, nec in maioribus. minima5 vero ac caeterae per minores, quare celeriter transeunt6 possunt quamque discordantiam admittere.

10 Item cum ex imperfecta [per7] consonantia per contrarios motus, ad perfectam transitur ut in 7a regula, tunc in ipso transitur non solum per minimam sed etiam per semibrevem, discordantia permittitur.

11 Tres voces: quarum extremae per diapason concordent media vero cum graviori per diapenten adveniat, ideoque cum8 acutiori per 4am: optime concordant. Unde 4a quae est diatessaron non in hoc modo posita concordat. Idem de illarum compositis dicendum.

Est etiam iocundus processus tertiarum aut 10arum simul ascendentium aut descendentium per consimiles notulas.

figura 1
[Tab. 10]

12 Mese quae9 a media .7. chordarum antiquarum vel quae consistit in digito medio et duorum tetrachordorum media.

Lichanos quae consistit in indice digito subsequenti.

Etymologia caeterarum chordarum per se patet.

13 Lyra Mercurii fuit tetrachordos hanc Orpheus fecit heptachordon. Pythagoras adiecit octavum nervum proslambanomenon et diapason complevit.

Inizio della pagina
->