F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars prima 22
<- App. -> <- = ->

71 Theorema XXII

Quicquid de radiorum concursu, processu440, et transparentia441 rerum in diaphana sphaera442 ratiocinamur443, idem in diaphano cylindro secundum444 ipsius cylindri latitudinem facile concludemus445; secundum446 vero ipsius altitudinem, omnia sicut in plano diaphano accidere demonstrabimus.

72 Et hoc, quoniam cylindrus, secundum447 latitudinem curvus est, quemadmodum sphaera undique. Secundum448 vero altitudinem rectus, quemadmodum449 planum undique. Quam ob rem450, si quid per cylindrum diaphanum transpareat, secundum451 altitudinem, sicut est; secundum452 vero latitudinem intra453 congressum454 sicut est, extra455 autem456 conversum apparebit. Item secundum457 latitudinem [S:47] rei quantitas458 in magnitudine magis diversificabitur, quam secundum459 altitudinem. 73 Quoniam igitur cylindrica forma mista460 est ex rectitudine et curvitate, atque461 de462 rectis463 et curvis diaphanis superius satis speculati sumus, ideo per superiora theoremata facile, quaecumque [C:37v] sub praesenti theoremate, comprehenduntur464, patefient.

Scholium465 .

De conico quoque diaphano idem dici potest, nisi quod radiorum congressus propius vertici fit ipsi conicae superficiei propinquior.

Inizio della pagina
->