F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars prima 24
<- App. -| <- = -|

81 Theorema XXIIII499

Contingit ex radiorum congressu ignem generari.

Nam etsi non omnes radii in idem signum concurrunt, sicut in 18a500 ostensum est, fit501 tamen ut omnes intra angustum conveniant locum, plerique502 etiam et503 ab [A:8v] eodem signo digressi et a diversis eodem concurrunt504. 82 Adde quod qui505 per centrum ab infinitis undeque506 sibi occurrentibus adiuvatur507. Quoniam igitur sol per radios508 calefacit, ideo plurimi radii plurimum calefacient. Quam ob rem509 per sphaericum diaphanum transeuntes et510 in arctum511 [C:38v] confluentes radii plurimum calefacient et interdum fomitem vel aridum512 quid513 iuxta concursuum terminos positum514 comburent.

83 Scholium

Notandum quod, quoniam solares radii per diaphanam sphaeram transmissi non omnes eodem concurrunt; sed, sicut in 18a515 ostensum est, quilibet516 eorum propiorem centro secat et a remotiori secatur, ideo radii ipsi sphaeram517 egressi conum518 quendam efficiunt, cuius basis est superficies519 sphaericae portionis520, intra quam terminantur omnium radiorum egressus521. Latera vero non recta, sed propter huiusmodi successivas radiorum522 sectiones, curva sunt; vertex autem est extremus terminus congressuum. [S:49]

Inizio della pagina
=->