F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda Ad lectorem
<- App. -> <- = ->

[A:14v] [C:53r] [S:68]

106 Ad lectorem

Haec habui, lector humanissime649, quae de forma, situ, atque coloribus iridis, quo650 ad geometricam demonstrationem pertinebat, traderem. Omnes enim authores651, qui de hoc negocio652 conscripserunt, quamvis multa dicant, nihil tamen653 demonstrant. Omnes enim aut non animadvertunt, aut negligunt quantitatem anguli reflexionis sub quo spectatur iris. Unde tota ferme654 demonstratio, ut diximus, dependet. 107 Audio quosdam inveniri libellos in Germania655 ut per indicem quendam vetustorum exemplarium656 Andreae Stiborii657 Canonici Viennensis didicimus, in quibus huiusce658 rei demonstratio tractetur659, quos ego nondum vidi. Tu autem, quicumque veritatem, caeteris660 contemptis, amas, poteris haec nostra cum alienis conferre, ut si discrepaverint, consultis acribus661 iudiciis, veracior sententia eligatur. Illa enim erit veracior, quae magis experientiae consenserit. Aut si concordia fuerint, ampliori testimonio veritas comprobata teneatur. Vale. [C:53v]

Hora662 vesper.663 diei Dominici in Carnisprivio postremi 12o664 Febr. 11ae665 Indictione6661553.

Inizio della pagina
->