F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
De erroribus speculorum.
App. =

[C:25r] [S:30]

De erroribus speculorum.

1 Cum alteratio, augmentum, diminutio, inversio sive omnimoda sive partialis, ac multiplicatio idoli in speculo apparentis fiat ex forma specularis superficiei, propterea in speculo irregularis formae, hoc est, ex pluribus figuris mixtae, fiunt huiusmodi errores mixtim. Nam cum speculum planum repraesentet1 idolum aequale et simile rei et ad aequalem distantiam; convexum diminuit utrumque, scilicet idolum et distantiam, et magis convexum magis diminuit; concavum vero sphaericum2 diminuit, auget, et invertit omnimode idolum et distantiam, et eo citius quo minor sphaera; cylindricum convexum secundum celsitudinem non variat dimensiones, sicut planum, quia celsitudo in rectum protenditur3, secundum vero ambitum variat idolum, sicut convexum, quia curvatur in ambitu; item cylindricum concavum servat secundum fastigium itidem mensuras sicut planum, per circui[C:25v]tum vero immutat omnia sicut concavum, unde inversio idoli sit4 secundum latitudinem cylindri tantum, non secundum longitudinem; unde talis inversio particularis est, non omnimoda, sicut in cavo speculo.

2 Pyramidale vero convexum facit id quod cylindricum convexum, hoc adiecto quod propinquiora5 vertici minora facit. Pyramidale concavum facit id quod cylindricum concavum, hoc addito quod in loco ad verticem magis vicino, citius alterat et invertit propter minorem ambitum. In formis autem speculorum mixtis, quae infinitae sunt, mixtae quoque idolorum variationes et multiplicationes infinitae fiunt. Cum quibus et illud notandum est quod quoniam planum speculum non potest tam diligenter fabricari, ut exactae ac perfectissimae fiat planiciei, hoc est, quin alicubi per aliquam insensibilem differentiam curvetur, sive flectatur, maxime si latioris spatii sit, propterea quamvis talis exigua differentia, cum res visa aut oculus stat prope speculum, nihil fere aut insensibiliter alteret idolum, tamen a speculo remoti videmus rerum remotarum idola sensibiliter a rerum formis alterata, quoniam scilicet remotio una cum longitudine linearum auget errorem et ex insensibili sensibilem facit.[C:26r] Quae omnia et faciliter demonstrantur, et experimento comprobantur.

13 Iunii6 in festo Eucharistia 1555 .

Inizio della pagina