F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 8
<- App. -> <- = ->

THEOREMA VIII

22 Rectilineum a puncto quopiam illuminatum in sibi parallelum planum, maiorem quidem, sed sibi similem proiicit umbram.

figura 10

23 Sit ab ipso A signo illustratum rectilineum BCD, umbramque proiiciat in planum sibi parallelum, quae sit EFG. Aio quod EFG umbra similis est ipsi BCD figurae, et maior eadem. Productis enim angularibus radiis ABE, ACF et ADG, ex 16 XI59 secunda sexti et similium figurarum definitione, patebit verum esse, quod proponitur.

Inizio della pagina
->