F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Theodosii sphaericorum elementorum libri Liber primus 26
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXVI

184 Omnis circulus in sphaera signatus a cuius polo ad ipsius periferiam linea[m] protracta est aequalis lateri quadrati, quod in eo describitur, est circulus maior.

185 Hoc est: si a polo d circuli abc in sphaera signati, linea recta da ducta ad eius periferiam ponatur esse latus quadrati circulo abc inscripti, aio tunc quod abc circulus maior erit. 186 Nam cum ad linea sit latus quadrati inscripti circulo abc, cuius semidiameter ae, iam ex penultima primi Euclidis quadratum ad duplum erit quadrato ae. 187 Sed per eandem quadratum ad aequale est quadratis ae ed. 188 Igitur aequalia erunt quadrata ae ed linearum et perinde ipsae ae ed lineae aequales. 189 Quare, per antepraemissam 24, circulus abc maior est, quod est propositum7.

Inizio della pagina
->