F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Modus alius quadrandi circulum
App. =

[A:25r] [S:39]

1 MODUS ALIUS QUADRANDI CIRCULUM

figura 1

Sit datus circulus ab super diametrum ab quem quadrari oporteat1.

Intelligatur cylindrus ac super basim circularem ab, cuius altitudo bc aequalis ponatur diametro ab.

2 Deinde quadrato fabricetur def2, cuius latus aequale diametro ab, et super tale quadratum3 cubus dg4, stent autem tam cylindrus5 ac, quam cubus dg6 super collibrato plano; et impleatur cylindrus ac7 aqua sive liquore quovis, ita ut plana sit suprema liquoris superficies.

3 Mox effundatur liquor in cubum. 4 Et quoniam maior cubus cylindro, utpote quem circumscribit, aut circumscribere potest, ideo non explebit totum liquor cubum. Impleat sane usque ad signum h8, ut9 videlicet liquoris celsitudo sit10 fh11 plano liquoris hk aequidistante12 superficiei planae df.

5 Quibus peractis, habebimus duo solida aequalia, cylindrum scilicet ac, et parallelepipedum dh, quandoquidem idem liquor implet utrumque. 6 Necesse est ergo huiusmodi solidorum celsitudines esse basibus reciprocas, ut alibi ostensum est; hoc est ut circulus ab ad quadrato df, sive eg, sic celsitudo fh ad celsitudinem bc, quae est fg, sed per primam 6i Elementorum sicut fh ad fg, sic rettangolo eh ad quadrato eg. Igitur sicut rettangolo eh ad quadrato eg, sic circulus ab ad quadrato eg. 7 Quare rettangolo eh aequale erit circulo ab. Ponatur ipsis ef, fh media proportionalis linea l, eritque quadrato ex l aequale rettangololo eh, et ideo aequale circulo ab, quod est propositum.

Inizio della pagina