PROPOSITIO V.
Esse aliquam lineam, ad quam data linea datam habet rationem.
Sit data ratio magnitudinis A ad magnitudinem B, data linea C, erunt utique, per primum postulatum, lineae ipsis magnitudinibus A, B [S:5] proportionales, quae sint D, E, ut scilicet A ad B sit, sicut linea D, ad lineam E. Sit per decimam, sexti Euclidis sicut D ad E, sic C ad F. Eritque C ad F, sicut A ad B. Quod est propositum.
|