O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 26
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 26a

1 Omnis radix sexcuplicata et cum unitate, cumque sexcuplo praecedentis trianguli coniuncta, consummat1 hexagonum aequiangulum sequentem.

Exempli gratia, sumatur 4 qui quarta [S:11] radix est, et tertius triangulus, scilicet 62. 2 Aio quod 4 sexcuplicatus scilicet 24 cum unitate et cum sexcuplo ipsius 6 scilicet 36 coniunctus, conficit hexagonum aequiangulum sequentem, scilicet 613. Nam radix quarta cum tertio triangulo, per diffinitionem trianguli, conficit quartum triangulum. Igitur sexcuplum quartae radicis cum sexcuplo tertii trianguli simul efficiunt sexcuplum quarti trianguli. 3 Quare unitas cum sexcuplo quartae radicis et sexcuplo tertii trianguli simul sunt aequalia aggregato ex unitate et sexcuplo quarti trianguli. Verum tale aggregatum4 , per diffinitionem ipsius hexagoni, constituit ipsum hexagonum quintum. Ergo hexagonus quintus construitur5 ex unitate, sexcuplo radicis quartae et sexcuplo tertii trianguli. Quod est propositum.

    1
\}3 61
6 \{2 4 --- 24 \}2 60
6 --- 36
figura 2

Inizio della pagina
->