O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 31
<- App. -> <- = ->

Propositio 31a

1 Omnis quadratus cum praecedenti quadrato et cum sibi collaterali parte altera longiori coniunctus, consummat1 hexagonum aequiangulum sibi collateralem.

Exempli gratia, quadratus2 quintus est 25, quartus praecedens 16, parte altera longior quintus 20. Aio quod horum aggregatum consummat3 hexagonum aequiangulum quintum. 2 Nam, per praemissam, aggregatum ex quinto et quarto quadratis, aequivalet quadruplo trianguli quarti cum unitate iuncto. Per octa [S:13] vam autem huius, parte altera longior quintus aequivalet duplo trianguli quarti. Ergo aggregatum ex quinto et quarto quadratis et ex parte altera longiori quinto, aequivalet sexcuplum tri[C:22v]anguli quarti et unitatem. 3 Verum tale sexcuplum cum unitate constituit hexagonum aequiangulum quintum, sicut eius diffinitio supponit. Igitur hexagonus aequilaterus quintus consummabitur4 ex aggregato quinti et quarti quadratorum et quinti parte altera longioris; quod fuit ostendendum. Similiter in omni casu procedam propositum demonstrans.

10 \}2   41 \}3 61
25
20 --- 20

Inizio della pagina
->