F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus Diffinitiones
<- App. -> <- = ->

Diffinitiones

387 Pyramis triangula sive tetrahedrus primi generis, quae figura, propter basium conformitatem, inter numerarias regulares solidas reponi meretur, constitit in diffinitionibus primis. Octahedrus primi generis compaginatur ex duabus quadratis pyramidibus primi generis, scilicet collaterali, et praecedenti: quemadmodum quadratus primus conflabatur ex duobus primi generis triangulis, collaterali scilicet et praecedenti. 388 Cubus mixtus componitur ex duobus cubis primi generis, scilicet collaterali et praecedenti, non aliter quam antea quadratus centralis conflabatur ex duobus primi generis quadratis, scilicet collaterali et praecedenti. 389 Nunc autem diffiniendae sunt solidorum regularium centralium, sive secundi generis structurae sic: omnis radix propositi loci cum unitate, triangulo praecedente primi generis, pyramideque centrali collaterali, [C:57r] constituere potest numerum solidum regularem sequentis413 loci: ita scilicet ut radix in numerum solidorum angulorum multiplicetur, triangulus in numerum laterum linearium414, pyramis in numerum basium; tetrahedrum igitur, sive pyramidem, construet415 unitas centralis, radix quadruplicata, triangulus sexcuplicatus, et pyramis triangula quadruplicata. 390 Octahedrum autem constituet unitas centralis, radicis sexcuplum, trianguli duodecuplum, et pyramidis triangulae octuplum. Hexahedrum sive cubum conficiet unitas centralis, radicis octuplum, trianguli duodecuplum, et pyramidis quadratae sexcuplum. 391 Icosahedrum conflabit unitas centralis, radicis duodecuplum, trianguli trigecuplum, et pyramidis triangulae vigecuplum. Dodecahedrum tandem416 conflabit unitas, radicis vigecuplum, trianguli trigecuplum, et pyramidis pentagonae duodecuplum. Pyramides [S:54] enim pro cubo quadratae; pro dodecahedro pentagonae; pro caeteris triangulae capiendae sunt, quo scilicet sint corporis ipsius basibus conformes.

Inizio della pagina
->