F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 93
<- App. -> <- = ->

Propositio 93a

418 Omnis quantitas secundo quadrato commensurabilis alicui irrationali, sive de numero bimembrium, sive residualium est etiam una de numero earundem.

Exempli gratia, sit a bimediale primum, et quantitas b ipsi a commensurabilis in quadrato secundo. Aio, quod b est etiam una sex generum ex366 quibus bimediale primum. 419 Sit enim ipsius a quadratum c et ipsius b [S:160] quadratum d. Eruntque cd potentialiter commensurabiles, quandoquidem earum quadrata sunt secunda quadrata ipsarum ab per hypothesim commensurabilia. Sed c binomium secundum est per quinquagesimam octavam harum; ergo et d367 per sexagesimam septimam binomium erit. Quare ipsius d radix ipsa b per quinquagesimam septimam, erit aliqua sex bimembrium; quod erat demonstrandum. 420 Similiter si a ponatur binomium, vel bimediale secundum, vel aliqua ex tribus reliquis, semper d binomium esse arguetur, et perinde b una sex generum, in quibus binomium numeratur. Eodem syllogismo uteris pro residualibus, dum loco quinquagesimae octavae368 citetur sexagesima prima et loco quinquagesimae septimae vocetur sexagesima, quae de residuis loquitur, sicut in antepraemissa.

Inizio della pagina
->