F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus 7
<- App. -> <- = ->

6a Si ellipseos, vel circuli circumferentiae diameter lineam quandam bifariam secet, non per centrum existentem; quae ad extremum diametri tangit sectionem, aequidistans erit bifariam sectae lineae.

figura 10

Sit ellipsis, vel circulus, cuius diameter ab secet bifariam ipsam gd praeter centrum in puncto e.

// Dico iam, quod quae ad a tangit sectionem aequidistat ipsi gd.

// Si enim non; sit dz aequidistans tangenti apud a quam diameter secet in puncto h et connectatur [S:56] gt66 eritque, per 47am praecedentis zh aequalis ipsi hd et ideo per 2am 6i Euclidis gz aequidistabit ipsi he quod est absurdum. // Nam cum per hypothesin puncta e h sint alia a centro; sit centrum c et producta dct connectatur gt. // Eruntque, per 30am praecedentis dc ct aequales cumque sint et ipsae de eg aequales, iam per 2am 6i Euclidis aequibistabit gt ipsi ehc cui cum aequidistet et gz erunt gt gz aequidistantes, quod est absurdum. Omnino ergo ad a tangens aequidistabit ipsi gd quod est propositum.

Inizio della pagina
->