F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 3
<- App. -> <- = ->

3a

5 // Primum a secundi b et tertium c quarti d aeque sunto multiplices: ipsorum autem a c5 aeque multiplicia ef gh. // Aio quod aeque multiplex est ef ipsius b et gh ipsius d6.

// Dividatur enim ef in magnitudines singulas ipsi a aequales ek kl lf et gh in magnitudines totidem gm mn nh singulas ipsi c aequales: itaque ek ipsius b et gm ipsius d aeque sunt multiplices: et similiter kl ipsius b et mn ipsius d aeque multiplex: ergo per praemissam, totum el ipsius b et totum gn ipsius d aeque multiplex. 6 Sed et lf ipsius b et nh ipsius d aeque multiplex: rursus ergo per praemissam, totum ef ipsius b et totum gh ipsius d aeque multiplex est quod est propositum.

figura 3

Inizio della pagina
->