F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Dialectica maurolyci
App. =

[A:20r]

DIALECTICA MAUROLYCI

De terminis

1 Cum Dialectica sit ars disserendi, hoc est argumentandi, argumentatio autem fiat per syllogismum, syllogismus autem constet ex propositionibus, propositio vero ex terminis, terminus autem sit vox significativa ad placitum primi instituentis, propterea iam a sono, cui vox tamquam generi subiicitur, exordium est sumendum. 2 Sonus est aër ictus et auditus obiectum. Sonorum alius est strepitus seu fragor ex collisione corporum factus, alius vero vox animalis. Vocum alia non significativa, ut temere prolata, bu, baf, alia significativa. 3 Rursum significativarum alia naturaliter significat, ut gemitus infirmi aut cruciati hominis, cantus volucrum, belatus1 ovium, alia vero ad placitum primi instituentis quidpiam repraesentat: ut haec vox homo, Socratem. 4 Terminus igitur est vox significativa ad placitum. Terminorum alius complexus: ut oratio; alius incomplexus ut dictio. Item terminorum alius categorematicus, qui per se significat: ut Socrates, lapis; alius syncategorematicus, qui per se non significat: ut omnis, quidam. 5 Similiter terminorum alius significativus: ut nomen, verbum; alius consignificativus: ut caeterae orationis partes. [A:20v] Item terminorum alius mentalis, alius vocalis vero aut scriptus. Mentalis enim est conceptus mentis apud omnes gentes idem significans, vocalis vero aut scriptus est peculiaris singulorum idiomatum. 6 Adhuc terminorum mentalium2 alius primae intentionis, qui rem, quae non est terminus, significat, dato quod esset: ut lapis, ens;3 alius 2ae intentionis, qui terminum significat: ut nomen, propositio. 7 Rursum terminorum vocalium alius primae impositionis, qui rem, quae non est terminus significat, dato quod esset:, ut lapis, ens, in voce vel scriptura; alius secundae impositionis4, qui terminum significat, ut nomen, oratio, in voce vel scriptura. 8 Unde5 manifestum est, quod in ordine primus terminus est mentalis, secundus vocalis, qui mentalem, tertius scriptus, qui vocalem declarat. Item manifestum est, quod terminus mentalis idem est omnibus nationibus, vocalis vero vel scriptus diversificatur secundum idioma et scripturam, imago tamen lineata vel sculpta omnibus est una quae repraesentat <imaginem6> mentalem.

De trascendentibus

9 Quidquid est, aut consideratur respectu primae causae quod est deus ipse, quo scilicet ad eius indivisam unitatem, et sic dicitur Unum, vel quo ad eius bonitatem, et sic dicitur bonum, vel consideratur respectu intellectus creati, vel scilicet quo ad rei conceptum, et sic dicitur aliquid, vel quo ad concepti veritatem et sic dicitur verum, vel consideratur respectu rei, vel quo ad eius existentiam, et sic dicitur Ens, vel quo ad eius realitatem et sic dicitur Res. 10 Ex qua distinctione patet numerus et vocabula transcendentium terminorum. Est igitur transcen[A:21r]dens terminus maxime universalis quidquid existit aut concipitur significans. 11 Malum7 autem et falsum hinc excluduntur, quandoquidem non essentiam secundum defectum dicunt.

De universalibus

12 Cum oratio in dialecticis constat ex subiecto, praedicato atque copula: ut homo est animal. Iam quidquid de altero praedicatur aut praedicatur in quid, aut in quale. Si autem in quid, aut praedicatur de pluribus differentibus specie8, et sic erit genus: ut animal praedicatur de equo, leone, etc.; aut praedicatur de pluribus differentibus numero, et sic erit species: ut homo praedicatur de Socrate et Platone. 13 Si autem alterum de altero praedicatur in quale: hoc aut in quale, essentiale, et tunc erit differentia, ut rationale praedicatur de homine. Differentia igitur addita generi constituit speciem, aut in quale accidentale, et tunc aut convertibiliter, et sic est proprium: ut risibile, quod est proprium hominis, aut non convertibiliter, et sic est accidens: ut albus quod adest et abest citra subiecti iacturam. 14 Unde patet universalium seu praedicabilium numerus. Est enim universale seu praedicabile terminus univocus9 de pluribus aptus praedicari. Sunt autem universalia seu [A:21v] praedicabilia quinque praedicta, genus10, species, differentia, proprium et accidens.

De praedicamentis

15 Aequivoca sunt quorum solum nomen est commune, secundum vero illud nomen, substantiae ratio diversa. Ut homo, et homo pictus, <ut canis, et stella11> canis[1]. 16 Univoca sunt quorum nomen commune est, et secundum illud nomen substantiae ratio est eadem: ut homo, et leo. 17 Denominativa sunt quae ab aliquo denotantur, ut concreta ab abstractis, ut grammaticus a grammatica, fortis a fortitudine. Eorum quae dicuntur, quaedam sunt complexa: ut homo currit; quaedam incomplexa, ut homo, animal. 18 Eorum quae dicuntur, quaedam dicuntur de subiecto et non sunt in subiecto: ut sunt genera et species, ut animal dicitur de homine et homo de Socrate etc.; quaedam sunt in subiecto et non praedicantur de subiecto ut accidens: ut albedo est in corpore, non praedicatur de corpore, scilicet de hac vel illa albedine; quaedam12 nec sunt in subiecto nec praedicantur de subiecto, ut individua substantiae. 19 Nam individua accidentium, ut haec albedo est in subiecto sed non praedicatur de subiecto, nisi per concretum: ut paries est album. Quando alterum praedicatur de subiecto, ut homo de Petro, quidquid dicitur de praedicato, dicitur et de subiecto: nam homo cum sit animal et Petrus erit animal, hoc autem intellige de essentialibus, non de accidentalibus, nam13 ex hoc, homo currit, non sequitur [A:22r] Socrates currit, nisi addatur signum universale.

20 Diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae. Hoc est praedicamentorum ordinationes impermixtae substantiae14 et singulae seorsum discriminantes. Est autem praedicamentorum plurium terminorum sub uno genere generalissimo subalternatim positorum coordinatio. 21 Est enim genus generalissimum illud, quod cum genus sit species esse non potest. Contra vero species specialissima, quae cum species sit genus esse non potest, quaeque15 sub se tantum individua complectitur. Unde in praedicamento substantiae, substantia est genus generalissimum quoniam in ordine supremum sortitur locum. 22 Homo autem species16 specialissima, quam infimum, media universalia subalterna dicuntur, utpote animal, respectu quidem hominis, leonis, universalis genus est, respectu vero corporis animati, species est. Nec secus in reliquis praedicamentis.

De numero praedicamentorum

23 Omnium porro quae sunt, unumquodque aut per se existit, et sic est substantia, aut alteri adhaeret et sic est accidens quod in subiecto semper est. Haec ergo prima et praecipua praedicamentorum divisio, quamvis Lau[A:22v]rentius Valla sub substantia qualitate et actione omnia comprehendat. 24 Quod autem alteri adhaeret aut adhaeret intrinsecus aut extrinsecus, aut utriusque, quae adhaerentia consideratur aut ratione materieae aut formae aut totius, unde propagantur novem praedicamenta, quae cum substantia cui adhaerent complent denarium numerum. 25 Si itaque accidens adhaereat subiecto intrinsecus, tunc aut ratione materiae et sic est quantitas, autem ratione formae, et sic est qualitas, aut ratione totius et sic est relatio. Si autem accidens adhaereat subiecto extrinsecus, tunc rursus aut ratione materieae, et sic est locus, aut ratione formae, et sic est tempus, aut ratione totius, et sic est habitus. 26 Si demum accidens adhaereat subiecto utrinque, tunc et etiam aut ratione materieae, et sic est passio, aut ratione formae, et sic est actio, aut ratione totius, et sic est positio. Ut17 ait Burleus anglicus, vir acutissimus in artem veterem.

27 Exempli gratia in cultro ferreo considerantur praedicta decem. Substantia ferri, quae per se stat, quamvis alia atque alia induat accidentia. Huic intrinsecus tria adhaerent praedicamenta, ratione quidem materiae quantitas, ratione formae qualitas, ratione totius relatio: nam quantitatem auget aut minuit materia, qualitatem facit forma, scilicet acuminatio et durities, relatio pendet a toto. 28 Nam collatio inter cultrum et cultellum fit in toto composito, quia sunt eiusdem [A:23r] materiae et similis formae. Item cultro extrinsecus totidem adhaerent praedicamenta, ratione quidem materiae locus, ratione formae tempus, ratione totius habitus. 29 Nam locus tantus est quantum postulat sibi materia, forma dumtaxat durante culter existet. Vagina vero, qui habitus est cultri suscipit magnitudinem a materia et dispositionem a forma et positio18 a toto pendet. 30 Demum cultrum utrinque intrinsecus scilicet et extrinsecus adhaerent reliqua tria praedicamenta: ratione scilicet materiae passio, ratione formae actio, ratione totius positio. 31 Siquidem passio suscipitur per materiam, unde diversae materiae diversimode patiuntur, ferrum liquefit ab igne, lutum ab aqua. Actio fit a forma, secat enim culter propter duritiem et acumen quae concurrunt ad formam. 32 Positio tandem pertinet ad totum, quia fit ex quantitate et loco et ideo19 totum compositum locationis situm recipit, unde similes formae similem positionem recipiunt et aequalia corpora in loculamentis aequalibus sistuntur. 33 Hinc constat distinctio, proprietas ac diffinitio praedicamentorum, quae et sub unico huius orationis exemplo continentur: Aristoteles, magnus, philosophus, Platonis discipulus, disputando, fatigatus, sedet, in Scholis, hodie, coronatus.

De postpraedicamentis

34 Contraria sunt quaecumque sub eodem genere posita maxime inter se distant: ut maximum et minimum, album et nigrum, calidum et fri[A:23v]gidum, humidum et siccum, bonum et malum.

35 Relative opposita sunt quae correlativa inter se sunt: ut duplum et dimidium, maius et minus, nox et dies. Contradictorie opposita sunt, cum uno supposito reliquum destruitur: ut stare, sedere. Privative opposita sunt privatio et habitus: ut visio et caecitas, mors et vita, lux et tenebra20.

36 Aliquid cum alio simul esse dicitur, aut tempore, ut ignis et splendor, aut consequentia, ut dato uno relativo sequitur simul reliquum, aut oppositione, ut rationale et irrationale simul oportet existere.

37 Aliquid alio prius esse dicitur, aut tempore ut senex prior puero, pater prior filio flos prior fructum21, aut ordine, ut unitas prior binario, litterae priores syllabis, aut natura, ut causa prior effectu, res prior termine, veritas prior conclusione, aut dignitate ut dominus prior servo, Sol prior luna, dies prior nocte. 38 Motus autem species sunt sex: generatio, corruptio, augmentum, diminutio, alteratio et loci mutatio. Habere autem multis modis dicitur: ut habere qualitatem, quantitatem, coronam in capite, membrum, domum, agrum, peculium, rem contentam, ut vas habet vinum. Item habere uxorem, virum quod ad relationem pertinet22.

[A:24r]

De nomine et verbo et oratione

39 Nomen est vox significativa ad placitum sine tempore, cuius nulla pars separata aliquid significat, finita et recta: ut homo. Verbum est vox significativa ad placitum cum tempore, cuius nulla pars separata aliquid significat, finita et recta: ut lego. 40 Pronomen et participium includuntur in nomine. Caeterae autem dictiones syncategorematicae dicuntur, et quamvis absque illis perfecta oratio constitui possit, consignificantes tamen adiuvant. 41 Oratio est vox significativa ad placitum cuius partes separatae aliquid significant, ut dictiones: ut homo currit. Et est duplex perfecta et imperfecta. Unde23 terminus est signum orationis constitutivum, ut pars propinqua eiusdem, nam literae sunt partes syllabae, syllabae autem partes termini. Sed inter orationes, oratio indicativa tantum consideratur a dialectico.

De propositione

42 Propositio Indicativa24 est oratio verum vel falsum significans: ut ``homo est animal''. Constat enim ex subiecto, praedicato atque copula, nam subiectum est homo, praedicatum animal, copula verbum substantivum est. 43 Est enim subiectum de quo aliquid dicitur, ipsud autem, quod dicitur, praedicatum. Copula verbum substantivum, quod subiectum praedicato coniungit. Et dicitur talis propositio categorica de inesse. Pro[A:24v]positionum categoricarum alia universalis, alia particularis, alia indefinita, alia singularis. 44 Propositio universalis est cuius subiecto adhaeret particulare signum: ut ``omnis homo currit''. Sunt autem universalia signa: omnis, nullus, quilibet, neuter, uterque et similia. 45 Propositio particularis est, cuius subiecto adhaeret particularem signum: ut ``aliquis homo currit''. Sunt autem particularia signa: quidam, aliquis, ullus, alius, alter, hic, ille25 et similia. 46 Propositio indefinita est, in qua subiectum est universale, sicut in praedictis, sine signo distributivo: ut ``homo est animal''. 47 Propositio singularis est illa, in qua subiectum est individuum: ut26 ``Socrates currit'', ``hic vir est sapiens''. Item propositionum categoricarum alia affirmativa, quando quidpiam affirmat, alia negativa, quando negat.

48 Propositio modalis est quae aliquo adiectivo modificatur: ut ``possibile est Solem deficere''. Sunt autem adiectiva modificantia: possibile, impossibile, contingens, necessarium, receptum, creditum, concessum, datum, opinatum, intellectum et similia. 49 Propositio hypothetica constat ex duabus copulative seu disiunctive applicatis, seu27 quarum altera supponitur, altera sequitur: ut ``si lepus currit lepus movetur''; ``si dies est stellae non apparent''. 50 Et tripartita reperitur [A:25r] scilicet copulativa, in qua duae propositiones per copulam iunguntur: ut ``magister docet, et discipulus discit''; unde ad veritatem copulativae28 opus29 est utramque partem esse veram, ad falsitatem satis est alteram partem esse falsam. 51 Disiunctiva quae constat ex duabus propositionibus per dictionem disiunctivam applicatis: ut ``est dies, vel est nox''. Unde ad eius veritatem satis est alteram partium esse veram, ad falsitatem vero opus est utramque partem esse falsam. 52 Conditionalis vel causalis est cuius pars posterior sequitur ex anteriori in30 qua31 procedit dictio conditionalis: ut ``si plenilunium est in capite draconis luna eclipsatur''. Ad conditionalis veritatem requiritur ut pars prior esse non possit sine posteriore: ut ``si homo currit, homo movetur''. Ad falsitatem vero satis est si antecedens possit stare sine consequente: ut ``si animal est, homo est''. 53 Igitur in conditionali vera valet consequentia ab affirmatione praecedentis ad affirmationem consequentis: ut ``homo est, ergo animal est''. Similiter a destructione consequentis ad destructionem antecedentis: ut ``homo currit, igitur homo movetur''; ``homo non movetur, igitur non currit''. 54 Et <est32> notandum quod interrogati, quae propositio est, respondemus categorica vel hypothetica. Interrogati autem [A:25v] quanta propositio est respondemus universalis vel particularis. Interrogati vero qualis propositio est respondemus affirmativam vel negativam. Unde versus ``quae ca. vel hyp. qualis, ne. vel aff. u. quanta par in sin''.

De regulis propositionum

55 Per universalem33 affirmativam praedicatur superius34 de suo inferiori: ut ``omnis leo est animal''. Per particularem affirmativam vero praedicatur inferius35 de suo superiori: ut ``quoddam animal est leo''; et superius de suo inferiori: ut ``Socrates est homo vel animal''36. 56 Per universalem negativam negatur species de specie: ut ``nullus leo est asinus''. Per particularem negativam negatur individuum de individuo: ut ``Socrates non est Plato''. Sed accidentia possunt praedicari de subiecto universaliter et particulariter, tam affirmative quam negative, ut mox exemplo constabit. 57 Contrariae propositiones sunt universalis affirmativa et universalis negativa eiusdem subiecti et praedicati: ut ``omnis homo currit'', ``nullus homo currit''. 58 Subcontrariae autem particularis affirmativa et particularis negativa: ut ``quidam homo currit'', et ``quidam homo non currit''. 59 Subalternae universalis affirmativa et particularis affirmativa37: ut ``omnis homo currit'', ``quidam homo currit''. Item universalis negativa38 et particularis negativa: ut ``nullus homo currit'', ``quidam homo non currit''. Contradictoriae39 universalis affirmativa et particularis negativa: ut ``omnis homo currit'', ``quidam homo non currit''. 60 Idem universalis negativa et particularis affirmativa: ut ``nullus homo currit'', ``quidam homo currit''. De quibus hae dantur regulae. Contrariae non possunt esse simul verae, vel simul falsae, sed si earum una est vera, altera est falsa et e contrario. 61 Intellige de materia naturali: ut ``omnis homo est animal'', ``nullus homo est animal''; ``omnis homo est asinus'', ``nullus homo est asinus''; sed de materia contingenti possunt esse [A:26r] simul falsae: ut ``omnis homo currit'', ``nullus homo currit''. 62 Si autem una est vera reliqua est falsa tantum. Subcontrariae propositiones possunt esse simul verae, non autem simul falsae, unde si una est falsa, reliqua est vera, si autem una vera, reliqua potest esse utralibet: ut ``quidam homo currit'', ``quidam homo non currit''; aut sunt simul verae, aut una tantum et reliqua falsa. 63 Scilicet40 in materia naturali si una est vera, reliqua est falsa et e contrario. Pro subalternis autem, si universalis est vera, particularis est vera, non autem e contrario. Item si particularis est falsa universalis est falsa, non autem e contrario: ut ``omnis homo currit'', ``quidam homo currit''; item ``nullus homo currit'', ``quidam homo non currit''. 64 At in materia41 naturali, si una est vera, reliqua est falsa et si una falsa reliqua falsa. Contradictoriarum denique, si una est vera, reliqua est vera et e contrario: ut ``omnis homo currit'', ``quidam homo non currit''; item ``nullus homo currit'', ``quidam homo currit''. 65 Et42 sic in materia naturali sicut in hac descriptione colligere potes.

figura 1

Atque43 hae regulae serviunt etiam pro modalibus propositionibus. [A:26v]

De conversione propositionum

66 Conversio simplex fit cum mutatur praedicatum in subiectum et e contrario, manente quantitate et qualitate propositionis eadem: ut ``quidam homo est animal'' et ``quoddam animal est homo''; ``nullus homo est lapis'' et ``nullus lapis est homo''. 67 Convertuntur autem hac conversione universalis negativa per se et particularis affirmativa per se: ut ``nullus homo est asinus'', ``nullus asinus est homo''; ``quoddam corpus est lapis'' et ``quidam lapis est corpus''.

68 Conversio per accidens fit cum mutatur praedicatum in subiectum et subiectum in praedicatum, manente propositionis qualitate sed quantitate mutata. Et hac conversione convertuntur universalis affirmativa in suam particularem: ut ``omnis homo est animal'', ``quoddam animal est homo''; item universalis negativa in suam particularem: ut ``nullus homo est asinus'', ``quidam asinus non est homo''.

69 Conversio per compositionem fit cum mutatur praedicatum in subiectum et e contrario, manente propositionis qualitate et quantitate sed mutatis terminis finitis in terminos infinitos. 70 Et sic convertitur universalis affirmativa in se: ut ``omnis homo est animal'', ``omne non animal est non homo''; et particularis negativa in se: ut ``quoddam animal non est homo'', ``quoddam non homo non est non animal''; quam conversionem neglexit Aristoteles. 71 Item exclu[A:27r]siva convertitur in universalem, terminis transpositis: ut ``tantum homo est risibilis'', igitur ``omne risibilis est homo''. Exceptiva sic: ``omnis homo, praeter Socratem, currit'', ``quoddam currens aliud a Socrate44 tantum est''. 72 4a <conversio>: si igitur45 quaevis propositio vera sit, tunc eius conversa, ut dictum est, facta vere erit et e contrario. Si autem falsa sit et eius conversa falsa est et e contrario. 73 Quamquam in materia accidentali tam universalis affirmativa quam universalis negativa potest esse falsa, stante sua conversa particulari vera: ut ``omnis homo est albus'', ``nullus homo est albus'', falsae sunt et tamen ``quoddam album est homo'', ``quoddam album non est homo'' verae sunt.

De aequipollentiis regulae

74 Aequipollentia est inter propositiones aequivalentia ut essent unum et idem significantes: ut ``quoddam corpus non est animal'' et ``non omne corpus est animal'' aequipollent. 75 Aequipollentiarum hae sunt regulae. Negatio praeposita signo universali vel particulari facit aequipollere suo contradictorio: ut ``non omnis homo currit'' aequipollet huic, ``quidam homo non currit'' et haec ``non quidam homo currit'', aequipollet huic, ``nullus homo currit''. 76 Negatio signo universali postposita facit aequipollere suo contrario: ut ``omnis homo non currit'' aequipollet huic ``nullus homo currit'' et similiter de subcontrariis. 77 Negatio praeposita46 et postposita signo universali aut particulari facit aequipollere suo subalterno: ut ``non omnis homo non currit'' aequipollet huic ``quidam homo currit''; item ``non quidam homo non currit'' aequipollet huic ``omnis homo currit''. 78 Quoniam scilicet duo negationes affirmant, cum altera alteram destruat, et destructa negatione, supersit affirmatio. In propositionibus autem [A:27v] modalibus notandum quod praedictae regulae inserviunt ita tunc, ut pro signo universali seu particulari capiatur dictio modificans: ut in hoc exemplo, ita ut pro non necesse sumatur contingens, nec toties repetita negatio confusionem pariat.

figura 2

79 In qua quidem descriptione, ex praemissis regulis constat quod hae quatuor propositiones: ``necesse est Luna deficere'', ``impossibile est Luna non deficere'', ``non est contingens Luna non deficere'', ``non est possibile Luna non deficere'', aequipollent inter se, dicunt enim unum et idem. [A:28r] 80 Itemque hae quatuor propositiones: ``impossibile est Luna deficere'', ``necesse est Luna non deficere'', ``non est possibile Luna deficere'', ``non est contingens Luna deficere'' inter se aequipollent. 81 Adhuc hae quatuor propositiones: ``possibile est Luna deficere'', ``contingens est Luna deficere'', ``non est impossibile Luna deficere'', ``non est necesse Luna non deficere'' inter se aequipollent. Tandem hae quatuor propositiones: ``non necesse est Luna deficere47'', ``possibile est Luna non deficere'', ``contingens est Luna non deficere'', ``non impossibile est Luna non deficere'' similiter inter se aequipollent. 82 Ubi semper illud attendendum, haec quatuor invicem aequivalere, scilicet: possibile, contingens, non necesse, non impossibile. Sicut et illi octo modi: receptum, creditum, concessum, datum, suppositum, opinatum, ordinatum, intellectum, inter se fere aequipollent. 83 Sunt et alii modi ut propositum, assumptum, cognitum, ignotum, et multi, per quos argumentari solemus. Notandum48 quod hae tres varietates propositionum quoad veritate et falsitate inserviunt tantum materiae naturali accidentali. 84 Verum sicut naturalis materia sortitur una, hoc est singulae materiae naturales tres singulas varietates. Ita accidentalis materia diversificatur per omnes tres varietates. 85 Quod Paulus Venetus perspexit. Item sciendum quod modales propositiones similes49 sunt ratione verbi *** cuique subiecti et non ratione modi scilicet semper stat ex parte copulae. Nunc exponam regulae propositionum, scilicet tres pro materia naturali et accidentali *** per accidens50 veritatis secantia falsique *** ligna. 86 Ut ait Petrus Hispanus51

figura 3

[A:28v]

De argumento et argumentatione

87 Argumentum est rei ignotae per cognitam demonstratio, sive rei quaesitae per datam inventio, sive propositi per assumptum consecutio, sive veritatis per supposita conclusio, sive theorematis per praemissas explanatio. 88 Argumentatio est igitur argumentandi sive arguendi sive ostendendi sive demonstrandi actus. Sunt autem quatuor argumentandi species, ut aiunt, scilicet Syllogismus, Enthimema, Inductio et Exemplum. 89 Syllogismus est argumentatio ex tribus propositionibus, quarum duae praemittuntur ac reliqua concludit, constans. Propositio autem est oratio quidpiam esse vel non esse significans, sive oratio affirmativa vel negativa alicuius de aliquo. 90 Sicut autem ignotam magnitudinem cognoscimus per dimensionem cognitae, ita positis praemissis conclusionem nanciscimur. Exempli gratia: ``cognita magnitudo est pedalis, quae quater metitur propositam quampiam, igitur proposita erit quadripedalis''. 91 Hic iam duo praemittuntur cognita, scilicet magnitudo pedalis et quater repetita dimensio, quae sunt loco maioris et minoris, ex quibus notescit tertium, scilicet oblatam magnitudinem esse quadripedalem, et haec est conclusio. Item duorum aequalitas notescit per collationem ad tertium, sic et conclusio ex colla[A:29r]tione duarum praemissarum patefiet. 92 Sic: ``prima quantitas est aequalis tertiae, secunda quantitas est aequalis tertiae, ergo prima et secunda quantitas inter se sunt aequales''. Igitur ex terminis propositio, ex propositionibus syllogismus conflatur, per quem conclusionem veritatis, in qua dialecticae finis consistit, nanciscimur.

Regulae syllogismorum

93 Ponendae sunt regulae per quas, cum52 aliquid de aliquo praedicatur aut negatur53, sciamus de quo id idem praedicari vel negari54 possit, sic enim ex dato quopiam saepe propositum concludemus ac syllogismum, ut congruit res, formabimus. 1a 94 Nam quidquid praedicatur de superiore cum signo universali, idem praedicari debet de inferiori universaliter vel particulariter: ut ``omne animal currit, ergo omnis homo currit'', item ``omne animal sentit, ergo Socrates sentit''.55

2a 95 Quidquid negatur de superiori cum signo universali, idem negatur de inferiori universali vel particulari: ut ``nullus animal currit, ergo nullus homo currit'', item ``nullum animal volat extra aerem, ergo haec aquila non volat extra aerem''. 56

3a 96 Quidquid praedicatur de inferiori cum signo quolibet, idem praedicatur de superiori cum signo particulari: ut ``omnis homo currit, vel quidam homo currit, ergo quoddam animal currit'', ``Socrates natat, [A:29v] ergo quidam homo vel quoddam animal natat''. 57

4a 97 Quidquid negatur de inferiori cum signo quolibet, idem negatur de superiori cum signo particulari: ut ``nullus homo currit, vel quidam homo non currit, ergo aliquod animal non currit'', item ``Socrates dormit, ergo quidam homo vel quoddam animal dormit''. 58

5a 98 Quidquid praedicatur de uno aequipollentium cum quovis signo, idem praedicatur de reliquo cum eodem signo: ut ``omne risibile est animal rationale, ergo omnis homo est animal rationale''. Ideo enim aequipollent quae convertuntur. 6a 99 Quidquid negatur de uno aequipollentium quorumlibet, idem similiter negatur de reliquo: ut ``nullum risibile est asinus, ergo nullus homo est asinus''. 7a 100 De quo praedicatur inferius, de eodem praedicatur superius: ut ``Socrates est homo, ergo Socrates est animal'', ``focus est physicus, ergo focus est corpus animatum'', ``lepus currit, ergo lepus movetur''.59 8a 101 De quo negatur superius, de eodem negatur reliquum: ut ``nullus lapis est metallum, ergo nullus lapis est aurum'', ``lepus non movetur, ergo lepus non currit'',60 ``non est rationale, ergo non est homo''.61 9a 102 De quorumquam praedicatur unum aequipollentium, de eodem praedicatur reliquum: ut ``Socrates est homo, ergo Socrates est risibilis'', ``Cyllarus est equus, ergo Cyllarus est hinnibilis'', ``sol est62 super terram, ergo dies est''. Item per negationem: ``hoc non movetur, ergo manet fixum'', ``non est dies, ergo nox'', et e contrario. 10a 103 De quorumquam negatur unum aequipollentium, de eodem negatur reliquum:[A:30r] ut ``nullus homo est rudibilis, ergo nullus homo est asinus''. 11a63 104 De quocumque praedicatur unum duorum diversorum, de eodem negatur reliquus: ut ``Sol oritur, ergo Sol non occidit'', ``omnis homo currit, ergo nullus homo sedet''. Sunt autem diversa quae simul stare nequent in uno subiecto: ``dies est ergo nox non est'',64 ``sol non est super terram ergo non est dies''.65 Atque hae quidem regulae sunt ex quibus derivantur praecipuae syllogismorum figurae, ad quas reducuntur reliquae, ut patebit. Quae per regulas conversionum propagantur66 12a. 105 Item quidquid affirmatur de individuis singillatim, idem affirmatur de specie cui subiacent individua: ut ``Socrates currit, Plato currit et sic de caeteris, ergo omnis homo currit''. 13a 106 Quidquid tandem negatur de individuis singillatim idem negatur universaliter de specie cui subiacent: ut ``hic canis non latrat, ille canis non latrat, et sic de caeteris, ergo nullus canis latrat''. Quae duae regulae pertinent ad argumentum inductionis ut dicemus. 14a67 107 Inferius potest praedicari aut negari de superiori cum signo particulari: ut ``quoddam bipes est avis et quoddam bipes non est avis'', per diversa videlicet subiecta.

De formatione syllogismi

108 Nullus syllogismus ex pluribus quam tribus terminis integratur, quorum primus dicitur maior extremitas, secundus minor extremitas, tertius medium. Primus terminus cum medio facit propositionem maiorem, secundus terminus cum medio facit minorem, at primus et secundus termini absque medio faciunt conclusionem: ut ``omnis homo currit, Socrates est homo, ergo Socrates currit''. Hic iam primus terminus est currit, secundus Socrates, medius homo. 109 Ex his in triplicem figuram distinguitur syllogismus: quarum prima est in qua medium subiicitur in [A:30v] una praemissarum et praedicatur in altera; secunda figura est in qua medium praedicatur in ambabus; tertia figura est in qua medium subiicitur in utraque. 110 Et sciendum quod est necessarium in syllogismo ut praemissarum una saltem sit affirmativa, nam ex puris negativis nihil sequitur, et quando una praemissarum fuerit negativa et conclusio erit negativa. Item necessarium est ut una praemissarum ad minus sit affirmativa universalis, nam ex puris particularibus nihil sequitur. 111 Et quando una praemissarum fuerit particularis, conclusio particularis est. Eritque68 in his omnibus de particularibus indefinitis et singularibus idem iudicium. Directa conclusio syllogismi est quae in conclusione maior extremitas praedicatur de minore, indirecta vero quae minor de maiore.

De modis syllogismorum

112 Prima igitur figura habet novem modos, secunda vero quatuor, tertia demum sex. Itaque sunt modi decem et novem, quae designantur per totidem dictiones in quattuor esametris dispositas, in quibus quoties dictionibus per singulas tres primas syllabas denotantur tres propositiones singulae syllogismum constituentes, ita ut vocales ipsae syllabarum propositionis qualitatem et quantitatem indicent. .A. videlicet universalem affirmativam, .E. universalem [A:31r] negativam, .I. particularem affirmativam, .O. particularem negativam. 113 Item ad quattuor primos modos reducuntur caeteri, singuli scilicet ad singulos, quorum primas litteras habent, ut baralipton ad barbara et scilicet in tali reductione oportet quandoque converti propositionem. Itaque .s. littera simpliciter, .p. littera praecedens converti iubet propositionem notatam per immediate praecedentem vocalem. 114 Item .m. littera iubet transferri praemissam minorem et reduci per impossibile. Sed ut ne pluribus morer habeas igitur ipsas distinctiones per quattuor metra disposita: Barbara, Celarent, Darii, Ferio, Baralipton, Celantes, Dabitis, Fapesmo, Frisesomorum, Cesare, Camestres, Festino, Barocho, Darapti, Felapton, Disamis, Datisi, Brocardo, Ferison. Deinceps ponam exempla singulorum modorum.

BARBARA

115 Omnis lapis est corpus, omnis adamas est lapis, ergo omnis adamas est corpus.

CELARENT

116 Nullus flos est lapis, omnis rosa est flos, ergo nulla rosa est lapis.

DARII

117 Omnis lupus est quadrupes, aliquod animal est lupus, ergo aliquod animal est quadrupes.

FERIO

118 Nulla avis est homo, aliquis bipes est avis, ergo aliquis bipes non est homo. [A:31v]

BARALIPTON

119 Omnis lapis est corpus, omnis adamas est lapis, ergo quoddam corpus est adamas.

CELANTES

120 Nullus flos est lapis, omnis rosa est flos, ergo nullus lapis est rosa.

DABITIS

121 Omnis lupus est quadrupes, aliquod animal est lupus, ergo quoddam quadrupes est animal.

FAPESMO

122 Omnis avis est bipes, nullus homo est avis, ergo quoddam bipes non est homo.

FRISESOMORUM

123 Aliqua avis est bipes, nullus homo est avis, ergo aliquod bipes non est homo.

CESARE

124 Nullus lapis est flos, omnis rosa est flos, ergo nulla rosa est lapis.

CAMESTRES

125 Omnis rosa est flos, nullus lapis est flos, ergo nullus lapis est rosa.

FESTINO

126 Nullus homo est avis, aliquod bipes est avis, ergo aliquod bipes non est homo.

BAROCHO

127 Omnis aquila est avis, aliquod animal non est avis, ergo aliquod animal non est aquila. [A:32r]

DARAPTI

128 Omnis lupus est quadrupes, omnis lupus est animal, ergo aliquod animal est quadrupes.

FELAPTON

129 Nulla avis est homo, omnis avis est bipes, ergo aliquod bipes non est homo.

DISAMIS

130 Aliquis lupus est animal, omnis lupus est quadrupes, ergo aliquod quadrupes est animal.

DATISI

131 Omnis lupus est quadrupes, aliquis lupus est animal, ergo aliquod animal est quadrupes.

BROCARDO

132 Aliquis lapis non est gravior quam aqua, omnis lapis est durus, ergo quoddam durum non est gravius quam aqua.

FERISON

133 Nulla avis est homo, aliqua avis est bipes, ergo aliquod bipes non est homo.

Notandum quod Barochum reducitur ad Barbara per impossibile, sumendo maiorem cum contradictoria conclusionis et inferendo contradictoriam minoris. 134 Item Brocardo reducitur ad Barbara per impossibile, sumendo contradictoriam conclusionis cum minori et inferendo contradictoriam maioris. Sic rursum littera .s. iubet quem in medio harum aliarum divisionum intercurrit. Frequentius tantum mutavimus terminos ne falsum inferrent. 135 In caeteris servantur quattuor primorum modorum termini [A:32v] quo lector facilius intelligeret reductionis formam ut litterae .s. .p. iubent. Ex quibus manifestum est universalem affirmativam in primae tantum figurae modo primo concludi, caeterarum vero conclusionum quattuor tantum esse universales negativas, caeteras quattuordecim esse particulares sex negativas et octo affirmativas. 136 Illud69 quoque notatu dignum, quod in singulis 19 modis conclusio inferri potest ex utravis praemissarum per regulas syllogismorum et conversionum.

De inductione, exemplo, enthymemate

137 Inductio est argumentatio a singularibus satis enumeratis ad suam universalem: ut ``hic equus currit, ille equus currit et sic de caeteris, ergo omnis equus currit'', ``nullus70 piscis est salubris, scorpena est salubris et sic de aliis piscibus squamosis, ergo omnis piscis squamosus est salubris''. 138 Exemplum est consequentialitas quaedam a simili: ut ``perniciosa fuit Eteoclis et Polinicis discordia, quamobrem omnis fratrum discordia mala est''. 139 Enthymema est syllogismus imperfectus et acceleratus: ut ``omnis avis volat, igitur accipiter ***71 volat''.

De generibus et speciebus praedicamentorum

140 Nunc explicandae sunt arbores praedicamentorum cum distinctionibus generum et specierum, sicut Porphyrius, Petrus Hispanus, Paulus Venetus et Pergulensis fecerunt. 141 Nam si distinctio entium pertinet ad primam philosophiam, utpote cuius subiectum est generale, sic distinctio rerum pertinebit ad realem et distinctio nominum res ipsas significantium ad organicam spectabit philosophiae partem. [A:33r] Sicut, igitur, candide lector, consideratio rerum ad realem philosophum, ita vocum discussio ad organicam hoc est logicam pertinet. 142 Dialectica72 enim est ars artium et scientia scientiarum ad omnium methodorum principium viam habens. Substantia igitur est quae per se stat, huius generis generalissimi differentiae sunt corporea, incorporea, mixta. 143 Species autem corpus, spiritus, animal, corpus denique corruptibile, incorruptibile. 144 Spiritus differentiae: angelicum, diabolicum. Animalis: rationale, irrationale. Corruptibilis species: elementum, elementatum. Incorruptibilis: coelum, astrum. Spiritus species: angelus, daemon. Animalis species: animal rationale, animal irrationale. Rursum elementatorum differentiae: animatum, inanimatum. Species autem plantae lapides, metalla, etc. 145 Rationalis autem animalis species: mortalis et immortalis. Mortalis vero equus, asinus, leo, etc. 146 Qualitatis alia continua, alia discreta. Discreta cuius partes ab invicem discretae sunt: ut numerus, oratio. Continua, cuius partes copulantur ad aliquem communem terminum: ut linea, superficies, corpus, tempus, locus, pondus, momentum, vis. 147 Qualitatis species sunt habitus et dispositio, naturalis potentia aut impotentia agendi vel patiendi, passio et passibilis qualitas ut color, calor, frigus, siccitas, humiditas, forma et lineamentum ut rotunditas, rectitudo, angulositas. 148 Obiectaque73 reliquorum sensuum: sonus, odor, sapor, tactus et eorum species, ut gravis acutus, suavis fetidus, dulcis, amarus, levis asper. Relationum species sunt cognatio, praelatio, societas, similitudo, contrarietas, sexus74, totius et partium respectus generis et speciei, speciei et individui75, termini et significati. 149 Signi et [A:33v] signati colligantia potentiae et actus76, habitus et privationis sicut mortis et vitae, ortus et occasus, principii et finis comparatio, causae et effectus agentis et patientis, potentiae77 et obiecti, subiecti et accidentis, subiecti quoque et scientiae, collatio, ratio, proportio.78

Actionis species multae sunt: ut calefacere, frigefacere, siccare, humefacere, movere, generare, corrumpere, accrescere, minuere, alterare, secare, frangere, percutere, volvere, sanare et aliae infinitae et totidem sunt passionis species. 150 Nam omne79 agens agit in aliquod patiens. Ut si ignis calefacit, aliquod calefit; si quis verberat aliquod verberatur. Nam inanis agentis actio sine passione est, agens enim re patitur80 utpote visus dum videt, agit ex natura sua et vicissim patitur impressionem rei visae. 151 Et sic de aliis sensibus. Item anima, dum intelligitur agit operatione intellectus, et vicissim recipit intellectae rei conceptum. Item qui portat lapidem agit movendo, et fatigatur vicissim a movere; culter secat et obtunditur secandi attritu. Et quamvis ignis et corpora superiora agant in inferiora tantum non tamen sunt immunia passionum: nam ignis generat et resolvit, luna patitur eclipsim et planetae dicuntur combusti vicinitate Solis. 152 Solus item Sol est immunis passionum, non enim deficit, semper latet obiectu lunae sicut ***81 Locus est circumferentia corporis locati et tantus et talis est locus quantus et qualis corpus locatum: eius species sunt sursum, deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, antrorsum, retrorsum, hic, illic, isthic. 153 Tempus est mensura [A:34r] motus, hoc est tempus est mensura motus peracti sicut vicissim spacium, a motu peractum, est dimensio collapsi temporis. Sed haec pertinent ad quantitatem, cum tempus sit sub specie continuae quantitatis. Scire autem quando quid sit aut fiat, respectu instantis temporis, ut nunc, tunc, antea, postea, hodie, heri, cras, pridie, postridie, aut ab hoc saeculo aut decennio, quando et similia, pertinent ad praedicamentum qualitatis. 154 Dispositio est aequalis situs et ordinatio partium, includens quantitatem in continuo, et qualitatem locationis: ut stare, sedere, iacere. 155 Habitus est corporis et eorum quae circa corpus adiacentia: ut esse tunicatum, loricatum, calceatum, coronatum, mitratum. 156 Et sciendum est quod nihil suscipit magis ac minus nisi mediante quantitate: ut res albior est quae habet plus albedinis et sonus acutior est qui habet plus acuminis et qualitas cum quantitate miscetur. Similiter actio, passio, locus, tempus, habitus maior et minus suscipiuntur mediante quantitate. 157 Et sicut duo quaepiam similia data in qualitate ita et mediante quantitate similia dici continget in actione, passione, relationem, positionem et habitu, unde proportionalia sunt in simili proportione, hoc est in simili relationis qualitate invicem collata. Conferuntur autem solum eiusdem generis quantitates, [A:34v] qualitas enim ita late patet, ut et sibi et caeteris praedicamentis singulis usuque82 sit ac iugiter necessaria. 158 Namque cum in singulis praedicamentis species constituantur per accessum differentiarum, atque ipsae differentiae sint qualitates, sequitur in singulis decem praedicamentis quidquid secundum qualitatem distingui.

De syllogismo demonstrativo

159 De syllogismorum forma83 hactenus dictum est nunc de ipsius speciebus agendum. Syllogismus igitur est oratio, in qua quibusdam positis, aliquid aliud sequitur per ea, quae posita sunt. Et est triplex, scilicet demonstrativus, probabilis et apparens, de quibus singillatim est agendum. 160 Syllogismus demonstrativus est qui procedit ex primis certis, immediatis, prioribus notioribusque causisque conclusionis. Dicuntur autem prima et vera quae per se ipsa et non per alia fidem habent. Immediatae sunt propositiones per se notae, quibus non est alia prior: ut ``quodlibet est vel non est''. 161 Aliae sunt propositiones vel suppositiones per se concessae, ut ``hominem esse risibilem'', et diffinitiones regulae ac receptae in qualibet scientia et disciplina. 162 Item communes conceptiones, sive sententiae, ut ``quae sunt eadem aequalia, sunt inter se aequalia'', ut ``totum est maius sua parte''. Item petitiones sive postulata, ut ``lineam, sive circulum describere'', et simi[A:35r]lia, quae sunt principia per se manifesta, atque concessibilia, sive concessa, et ex quibus demonstrantur successive omnia quae sequuntur in mathematicis. 163 Necessaria enim demonstrantur ex necessariis. Nam quamvis in primis per sensuum aditus singularia cognoscamus tamen inde ad scientiam universalium ducimur, et sicut scientia perpetua est et incorruptibilis, ita et ab aeternis et perpetuis propositionibus conflatur. 164 Quod manifestissime patet in disciplinis purae mathematicis. Nam harum principia sunt per se nota et recepta, principia vero astronomiae, geographiae et earum, quae ad determinatum corpus applicantur, indigent demonstratione. Quae demonstratio, quoniam dependet ex purae mathematicis, iam et demonstrativae parti ascribitur. 165 Demonstrationum itaque quaedam universalis, ut purae mathematicae, ut de qualibet Sphaera, quae in primo gradu certitudinis consistit; alia particularis, ut de globo terrestri, quae pendet ab illa sed minus digna minusque perfecta usque ad particulare individuum conscendat. Item demonstrationum quaedam affirmativa: ut ``Sol est maior quam terra'', negativa: ut ``Sol non est minor quam terra''. 166 Unde affirmativa dignior est quam negativa: quoniam certiorem [A:35v] me reddit. Item demonstrationum quaedam est ostensiva, seu astructiva, seu directa quae scilicet directe concludit propositum: ut si directe ostendatur circulus aequalis triangulo; quaedam vero per impossibile, seu destructiva, seu indirecta: cum scilicet dectructis contrariis, assumitur propositum vel cum adversarius compellitur ad impossibilem vel cum84 cogitur sibimet adversari, hoc est cum per argumentationem infertur hypothesis contrarium ut si ostendatur circulus neque maior esse neque minor triangulo: iam suis seclusis, supererit circulum triangulo aequalem esse. 167 Sed potior est ostensiva, quam indirecta demonstratio, ut visio directa melior quam reflexa, et via85 brevissima melior quam quae per anfractus. Propterea, ut ego existimo, dixisse fertur Euclides ad geometriam capessendam regius iter non dari, quod multae ipsius demonstrationes sint indirectae et quasi posteriore introëant, non ostio principali ut ostensivas decet. 168 Medium autem omnis demonstrationis est definitio, quae constat ex genere et differentia essentiali, ita ut convertatur cum diffinito. Quaestiones autem quae fieri solent sunt quattuor: scilicet Si est, Quia est, Quid est, Propter quod est86 et dicuntur vere scibiles, quia quaerunt de his quae vere scimus. 169 Unde ``Si est'', quaerit de possibilitate in natura: [A:36r] ut ``si luna pati possit Eclipsim''. ``Quia est'' quaerit si sit huius defectus medium. ``Quid est'' quaerit quid sit tale medium. Sed ``Propter quid'' inquirit causam praecisam qua talis passio insit subiecto, et per demonstrationem concluditur. 170 Tullius87 in Topicis tripartitam facit hanc quaestionem: An sit, Quid sit, Qualesit.

De syllogismo probabili

171 Syllogismus probabilis, sive dialecticus, sive topicus, est qui ex probabilibus syllogizatur. Sunt autem probabilia quae videntur omnibus aut pluribus aut sapientibus et iis vel omnibus vel plurimis aut maxime notis, qualia sunt complura in naturali et morali philosophia. 172 Locus dialecticus est sedes argumenti. Definitio est oratio indicans quid esse rei per essentialia. Descriptio est oratio significans quid esse rei per accidentalia, ita ut aliquid rei conveniant. 173 Locus a definitione ad definitum: ut ``animal rationale currit, igitur homo currit''. Locus a descriptione ad descriptum: ut ``animal risibile currit, igitur homo currit''. 174 Locus a toto ad partem: ut ``quod non est animal, non est homo''. Locus a parte ad totum: ut ``quod est homo, est animal''. Locus ab integro ad partes: ut ``domus est, ergo tectum est, paries est, et coetera''. Et e contra a partibus ad integrum. 175 Locus ab universali ad particularia, ut ``Socrates non est in Sicilia, ergo Socrates non est Cataniae'', ``Chimera nusquam est, ergo Chimera non est hic'', ``Deus est ubique, ergo Deus est hic'', ``Rex Carolus regnat hoc anno, ergo Carolus regnat hodie'', ``Deus est semper, ergo Deus est nunc'', ``Chimera numquam est, ergo Chimera non est nunc''. Cum autem causa sit quadruplex: materialis, formalis, finalis et efficiens. 176 Locus a causa ad effectum: ut ``ferrum non est, ergo culter ferreus non est''; et e contra: ``culter ferreus est, ergo ferrum est''. Item ``sphaerica forma non est, igitur sphaera non est'', ``sphaera est, igitur sphaerica forma est'', item ``beatitudo est bona, igitur virtus est bona'', ``supplicium non est bonum, igitur delictum non est bonum'', item ``domificator est bonus, igitur domus est bona''. Locus a generatione ad generatum: ut ``generatio sapientis est bona, igitur sapiens bonus et e contra'', ``corruptio virtutis est mala, igitur virtus bona'', ``destructio vitii est bona, igitur vitium malum''. 177 Locus ab usu ad id quod in usu est: ``equitare bonum est, ergo equus bonus'' et e contra, ``occidere malum, ergo occisor malus'' et e contrario. A concomitantibus: ut ``quem paenitet deliquit praecipitium sequitur interitus'', algorem febris.88 A signis: ut ``Solis ortum clarum sequitur dies serenus'', ``lunae ruborem ventus'', ``iridem pluvia''[A:37r]. 178 Relativorum, Contrariorum, Privativorum, Contradictoriorum, Diversorum natura, uno concesso, reliquum negatur: ut ``si Socrates est filius Platonis, Socrates non est pater Platonis'', si ``Socrates est albus, Socrates non est niger'', ``si Socrates videt, Socrates non est caecus'', ``si Socratem sedere est verum, Socratem non sedere est falsum'', ``si Socrates est homo, Socrates non est asinus''. Locus89 a maiori tenet argumentum negative, a minori affirmative: ut ``rex non potest expugnare hanc arcem, igitur nec miles'', item ``miles potest expugnare hanc arcem, igitur et rex''. 179 Argumentum a simili: ``si bonus pastor curat salutem ovium'', et ``bonus episcopus curat salutem animarum''. A proportione: ``si duo argentei aequivalent aureo, et decem argentei aequivalent quinque aureis''. Ab aequivalentia: ``si philosophus spernit lucrum idem facit sapiens''. 180 Ab authoritate: ut ``Ptolemaeus ostendit Solem esse maiorem luna, ergo Sol est maior luna'', ``D. Hieronymus praecipit venerandas esse Sanctorum reliquias, ergo venerandae sunt Sanctorum reliquiae'', quia valet in argumentando non solum ratio sed etiam authoritas. Argumentum ab abstracto ad concretum: ut ``iustitia est bonum, igitur iustum est bonum'', et ``quicquid iuste fit, est [A:37v] bonum''. 181 Oportet etiam in argumentando distinguere, diffinire, propositiones multifarias scrutari, physicas, logicas, morales, theologicas, significationem ad diversa deducere nec quidpiam de requisitis omitteretur. 182 Argumentatur90 enim ab honesto, utili, laudabili, possibili, necessario, facili, facundo et similibus.

De syllogismo apparenti

183 Syllogismus apparens sive sophisticus est is qui ex iis quae videantur probabilia, non sunt autem, unde apparens et non existens appellatur. Unde ars sophistica dicitur apparens scientia et non existens et sophista, qui apparet Sapiens, non est. 184 Omnis syllogismus sophisticus pendet ex duplici causa, scilicet apparentiae et defectus. Causa apparentiae est, qua existimamus per unum nomen tantum unum significari. Causa vero defectus est, quoniam non in rebus sicut in nominibus. 185 Fallacia est cavillatio vel deceptio. Fallaciarum species sunt tredecim quorum sex sunt in dictione et septem extra dictionem. In dictione sunt: Aequivocatio, Amphibologia, Compositio, Divisio, Accentus et Figura dictionis.

AEQUIVOCATIO

186 Omnis canis currit, stella quaedam est canis, ergo stella currit. Qui loquitur vivit, decollatus loquebatur, ergo decollatus vivit. Hic pannus est de Anglia, Anglia est terra, ergo iste pannus est terra. Deus est ubique, ubique est adverbium, ergo deus est [A:38r] adverbium. 187 Quidquid currit91 habet pedes, fluvius currit, ergo fluvius habet pedes. Quidquid ridet habet os, pratum ridet, ergo pratum habet os.

AMPHIBOLOGIA

188 Quidquid est Platonis possidetur a Platone, hic liber est Platonis, ergo hic liber possidetur a Platone. Quidquid aratur aratrum scinditur, littus aratrum, cum scilicet operam amittitur, ergo littus aratro scinditur. Vellem me vincere Romanos, ergo vellem me vinci. Quicumque sunt episcopi sunt sacerdotes, asini sunt episcopi, ergo asini sunt sacerdotes.

COMPOSITIO

189 Sedentem possibile est ambulare, ergo quemcumque possibile est ambulare, possibile est quod is ambulet, igitur possibile est quod sedens ambulet. Quicumque scit literas nunc, didicit illas, hic senex scit literas, ergo nunc didicit illas.

DIVISIO

190 Quinque sunt duo et tria, sunt duo et sunt tria, sed quinque sunt duo et tria, ergo quinque sunt duo et sunt tria. Quo vidisti hunc percussum, illo percussum est, scilicet oculo vidisti hunc percussum, igitur oculo percussum est.

ACCENTUS

191 Omnis populus est arbor, gens est populus, ergo gens est arbor. Tu es qui es, quies est requies, ergo tu es requies. Pyramus est in arbore, sed pyramus iacet humi, ergo iacens humi stat in arbore. [A:38v]

FIGURA DICTIONIS

192 Omnis aqua est humida, fluvius est aqua, ergo fluvius est humidus. Quidquid heri emisti hodie comedisti, carnes crudas heri emisti, ergo carnes crudas hodie comedisti. Quantoscumque nummos heri habebas hodie habes, decem nummos heri habebas, ergo decem nummos hodie habes, posito quod nummos expenderis. Homo est species, igitur aliquis homo est species.

FALLACIAE EXTRA DICTIONEM

193 Fallaciae extra dictionem septem in modis: scilicet per accidens, secundum quid et simpliciter , per petitionem principii, per consequentiam, secundum non causam ut causam, secundum plures interrogationes ut unam, per ignorantiam elenchi. Quarum exempla sunt:

Homo est species, Petrus est homo, igitur Petrus est species; homo est animal, equus est animal, igitur homo est equus; iste canis est tuus et iste canis est pater, ergo iste canis est pater tuus; Socrates est bonus et Socrates est citharedus, igitur Socrates est bonus citharedus;

Socrates est homo mortuus, igitur Socrates est homo; Aethiops est albus dente, igitur aethiops est albus; divitiae non sunt bonae male utenti, igitur divitiae non sunt bonae;

Nullus homo currit, igitur Socrates non currit; Socrates currit, Plato currit et igitur omnis homo currit et similia. 194 In quibus si antecedens sit aeque ignotum ut consequens fit fallacia petitione principii. [A:39r]

Si homo animal92 est, scilicet homo est, non est, igitur animal non est. Item Socrates est animal et e contrario, Plato est animal et e contrario et sic de aliis, igitur omnis homo est animal et e contrario.

195 Quidquid tendit versus coelum tendit sursum, sed lapis cadens tendit versus coelum antipodum. Ergo lapis cadens tendit sursum.

``Est ne hic et hic homo?'' (demonstrando Socrates et asinus), si respondeatur, ``est'', igitur ``asinus est homo'', si respondeatur ``non'', igitur ``Socrates non est homo''. 196 Quae fallacia est puerilis et ridicula. Coloratior erit istaec: ``est ne hic zodiacus''? Et rursus: ``est ne hic zodiacus''? (Ostenso zodiaco e diversis signibus), igitur plures sunt zodiaci.

197 Elenchus est syllogismus contradictionis, id est concludens contradictoriam propositionis negatae a respondente, unius et eiusdem non nominis tantum nec rei tantum, sed nominis et rei simul non synonimi sed eiusdem et ex his quae data sunt de necessitate, non concludens ex eo quod erat in principio, ad idem, secundum idem, similiter, et in eodem tempore. In qua differentia quattuor ultimae particulae singulae non servatae faciunt singulas fallacias sequentes. 198 Duo sunt duplum ad unum et non duplum ad tria, igitur duo sunt duplum et non duplum; Sol oritur93 nobis et occidit ad antipodum, igitur sol oritur et occidit simul; hoc est duplum illi secundum altitutidem et non secundum longitudinem, igitur hoc est duplum et non duplum. Homo est species, et nullus homo est species, igitur idem est species et non species; Zodiacus est in hoc situ, et zodiacus est in alio situ, igitur zodiacus est in duobus locis. 199 [A:39v] Sunt et alii syllogismi videlicet: tentativus quo interrogantes tentamus scientiam adversarii, item falsigraphus, cum trahimus principia scientiarum ad notum propositum: exempli gratia ubi datur maius et minus datur aequale, sed datur angulus rectilineus maior, itemque minor angulo portionis, quem scilicet arcum et chorda continent, igitur datur et angulus rectilineus aequalis angulo portionis, quod tunc est falsum. 200 Omnis igitur paralogismus aut peccat in materia quem assumit false et non probat, et non est proprie fallacia, et solvitur per interemptione unius aut aliarum praemissarum; aut peccat in forma, quia non, ut decet, disponuntur in modo et figura, et hinc est fallacia in dictione, et solvitur per destructionem unius aut aliarum praemissarum aut negando consequentiam.

De suppositione

201 Suppositio est acceptio termini pro aliquo, non tamen est ut significatio, quia passio est quaedam termini ad significandum impositi, cum significatio passio sit vocis per se consideratae. Suppositionum alia antonomastica: ut cum propheta supponit pro Daniele, metaphorica, ut Hierusalem pro ecclesia. 202 Synecdothica, cum totum supponitur pro parte. Item suppositionum alia formalis, cum terminus supponit pro re, quam significat; alia materialis, cum terminus [A:40r] supponit pro se ipso materialiter. Item suppositionum formalium alia communis seu confusa94 alia discreta, alia universalis, alia particularis. 203 Relativa substantiae, alia sunt identitatis alia diversitatis: ut qui et alius, qui95 referunt et supponunt pro re per substantivum nomen, hoc est per categorematicum terminum significata. Relativa quoque accidentis alia sunt identitatis, ut qualis, alia diversitatis, ut alterius modi qui repraesentant adiectivum qualitatem significans, hoc est terminum syncategorematicum praecedentem. 204 Itaque cum dico hic terminus ``homo'' est species, tunc ``homo'' supponit materialiter; cum autem dico ``homo est animal'', tunc ``homo'' supponit formaliter. Ibi enim consydero terminum, hic vero significatum termini. Ampliatio est extensio termini extra tempus, ut ``decollatus loquitur'', in quo96 decollabitur. 205 Huic contraria est restrictio quae est cohartatio quae fit per limitationem adiectivi: ut vir bonus, homo sapiens. Appellatio est acceptio termini pro tempore determinato: ut ``Socrates currit''. Distributiva signa sunt, per quae, id, quod de superiore praedicatur aut negatur97 inferioribus distribuitur, ut omnis, nullus, quilibet, nemo, nihil, uterque. 206 Exclusiva propositio, ut ``tantum homo currit'' exponitur sic: ``homo currit et nihil aliud ab homine currit''. Exceptiva, [A:40v] ut ``omnis planeta praeter Solem, habet epicyclum'', exponitur sic: ``omnis planeta alium a Sole habet epicyclum'', vel sic ``solus Sol inter planetas non habet epicyclum''. Reduplicativa: ut ``Sol in quantum planeta habet motum proprium''. 207 ``Homo incipit esse'' sic exponitur: ``homo nunc est, et immediate ante hoc instans non fuit'', ``homo desinit esse'' sic: ``homo nunc est et immediate post hoc instans non erit''. Linea infinita est quae necubi terminatur, sive qua non est dare longiorem. Infinitum est quo non datur maius. 208 Infiniti dies sunt quibus non est dare plures. Unde si mundus infinitus est, tot sunt dies quot anni, quare utrique sunt infiniti. ``Leo est fortior tauro'' sic exponitur: ``leo est fortis et taurus est fortis, et taurus non est ita fortis ut leo'', ``rosa est pulcherrima florum'' sic: ``rosa est pulchra et flores sunt pulchri, et nullus flos est ita pulcher ut rosa''. ``Linea differt a corpore'' sic: ``linea est et corpus est, et linea non est corpus'' et caetera id genus.

De insolubilibus

209 Insolubilis est controversia inextricabilis, qualis cum Corace oratore intercurrit Tisiae, qui pactus illi mercedem, cum primam causam vicisset, negabat persolvere. Citatus autem a magistro coram judice, respondit: si vincam, non solvam ex sententia, si vinces non solvam ex pacto. 210 Contra vero Corax sic discipulum redarguebat: immo, si vincam, solves ex sententia, si vinces, solves ex pacto. Quorum argutiam iudex admiratus dixisse fertur kappaalphakappaomicronsigma kappaomicronroalphakappaomicronsigma kappaalphakappaomicronnu omicronomicronnu In Arce Catanensi, 17 maii 1554

Inizio della pagina