F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de circuli dimensione liber ex traditione Francisci Maurolyci Propositio 6
<- App. -> <- = ->

6a

26 Sector circuli aequalis est triangulo rectangulo, cuius unum eorum laterum, quae circa rectum angulum, aequale est ei, quae ex centro, reliquum vero periferiae sectoris.

figura 6

Ex circulo abg cuius centrum d abscindatur sector dbg et ponatur triangulum ezh angulum z rectum habens, sitque70 latus ez semidiametro71 db, latus vero zh periferiae bg aequale.

Aio quod aequalis est sector dbg trigono ezh.

27 Producatur enim zh ponaturque toti periferiae abg aequalis zt et connectatur et eritque per 4am huius, circulus abg aequalis trigono ezt. Sed ex ultima 6i et coniuncta proportione, est circulus abg ad sectorem dbg sicut tota periferia abg ad periferiam bg et ideo sicut zt ad zh, et ideo per primam sexti, sicut triangulum ezt ad triangulum ezh estque circulus abg triangulo ezt aequalis. 28 Igitur per 14am 5i et sector dbg erit trigono ezh aequalis, quod est propositum. Hinc72 manifestum est quod sector circuli aequalis est rectangulo, quod sub semidiametro circuli73, et linea aequali74 dimidio periferiae assumptae continetur. [S:31]

Scholium.

Attende quod ex 4a praemissa75 circuli superficies producitur ex [A:25r] ductu semidiametri in dimidium periferiae. Ex praesenti vero, sectoris superficies producitur ex semidiametro circuli in dimidium periferiae sectoris. 29 Quemadmodum trigoni rectanguli superficies consurgit ex ductu alterius laterum quae circa rectum angulum in dimidium reliqui per 42am primi ElementorumEucl.I.42..

Scholium.

30 Ex hac quoque propositione sequitur, ut sectorum ratio componatur ex rationibus semidiametrorum et arcuum; utque similium76 sectorum ratio sit sicut semidiametrorum duplata; utque sectores, quorum semidiametri sunt arcubus reciproci, sint invicem aequales.

Similiter77 ut portionum circularium similium ratio sit quae chordarum dupla.

Inizio della pagina
->