O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 47
<- App. -> <- = ->

Propositio 47a

1 Omnis columna triangula aequalis est aggregato duarum pyramidum, scilicet quadratae collateralis, et triangulae praecedentis.

Exempli gratia, quinta columna triangula scilicet 75 dico quod aequivalet aggregato pyramidis quadratae quintae, scilicet 55, et pyramidis triangulae quartae, scilicet 20. 2 Intelligam enim quinque triangulos quinti loci, singulos sic distinctos, ut1 formationis diffinitio2 postulat, 1, 2, 3, 4, 5, qui iam per diffinitionem constituunt quintam columnam triangulam. Ex horum secundo excipio unitatem; ex3 tertio 1, 2; ex quarto 1, 2, 3; ex postremo 1, 2, 3, 4; qui sunt quatuor trianguli ab unitate dispositi, et [C:29r] per diffinitionem integrantes quartam pyramidem triangulam. 3 Sic relinquitur unitas, duo binarii, tres ternarii, quatuor quaternarii et quinque quinarii, hoc est quinque4 quadrati seriatim ab unitate dispositi, et per diffinitionem construentes quintam pyramidem quadratam. 4 Itaque totum aggregatum ex quinque totalibus triangulis, hoc est ex 155 quinquies sumpto, ipsa videlicet quinti loci triangula columna, aequivalet cumulo pyramidis quadratae quintae, ac pyramidis triangulae quartae; quod fuit ostendendum. Similis est cuiuslibet alterius loci argumentatio ad veritatem propositi.

1 . 1 . 1 . 1 . 1
2 . 2 . 2 . 2 . 2
3 . 3 . 3 . 3 . 3
4 . 4 . 4 . 4 . 4
5 . 5 . 5 . 5 . 5
75 col. \TRNla 5a \{2 55 pyr. \QDRta 5a
20 pyr. \TRNla 4a

Inizio della pagina
->