F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber septimus 4
<- App. -> <- = ->

4a

11 // Sunto duo numeri quilibet a b quorum maior a. // Aio quod b ipsius a aut pars est, aut partes.

// Nam si b metitur ipsum a tunc per diffinitionem b pars erit ipsius a. // Si non metitur, aut a b sunt primi aut compositi ad invicem: si primi, dividantur in unitates: si compositi, reperiatur17 per 2am huius maxima communis eorum dimensio, et dividantur a b singuli in partes aequales ipsi dimensioni: sic enim unumquodque segmentorum numeri b pars est numeri a quandoquidem ipsum metitur, quare et totus b partes ipsius a. Verum ergo est quod proponitur.

figura 5

Inizio della pagina
->