F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber nonus 3
<- App. -> <- = ->

3a

9 // Cubus a in se faciat b. // Aio quod b cubus est.

// Sit enim ipsius a latus c et c in se faciat d unitas autem sit e. Itaque ex diffinitione quadrati, cubi, et multiplicationis, ex c in d fit a et ipsa e unitas c d a sunt continue proportionales. Item sicut e unitas ad a sic a ad b. Sed inter ea cadunt c d medii proportionales: igitur per 8am praemissi, totidem et inter a b cadent medii proportionales, qui sint f g. Verum a cubus per hypothesim. Ergo per 23am 8i et b cubus erit, quod est propositum.

figura 5

Inizio della pagina
->