F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 4
<- App. -> <- = ->

4

10 Quando itaque tres vel quotlibet planae figurae locum implent, necesse est angulos coëuntes simul sumptos aequivalere quatuor rectis; quandoquidem quidquid spatii signum quodlibet in plano circumdat, aequum est rectis quatuor, sicut ex 15a primi Elementorum patet. Item quando angularia solidorum latera locum implendo concurrunt, necesse est concurrentes3 angulos simul sumptos quatuor esse rectis aequales, quatuor inquam rectis, quorum quilibet ex duorum planorum orthogonali concursu efficitur. 11 Et hoc quoniam sicut spatium in plano circum quodlibet punctum quatuor rectis completur4 angulis, ita et vacuum rectam quamlibet circumgyrans quatuor quoque solidis constipatur angulis, quorum quilibet ex duorum planorum recto concursu provenit, quando enim duo plana se invicem orthogonaliter secant, fiunt quatuor anguli solidi recti. 12 Quando vero solida verticaliter congruunt, necesse est coëuntes vertices sive solida cacumina simul sumpta aequalia esse octo solidis rectis verticibus, quarum quaelibet ex trium planorum ac rectorum angulorum concursu fit, qualis est vertex cubi. Et hoc quoniam si tria plana se invicem orthogonaliter secent, fient octo anguli solidi cubici ad punctum unum, quod tribus planis est commune, coëuntes.

Inizio della pagina
->