F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 3
<- App. -> <- = ->

3

7 Sunt autem tam planae quam solidae locum implentes figurae infinitae. Nam si planam utrumque figuram descripseris, a cuius lateribus singulis ad quodvis interius punctum rectas totidem protraxeris: iam omnia illa triangula, quorum anguli ad [A:1v]illud interius punctum coëunt, locum totum implent. Quod si lateralem erexeris columnam, eamque planis ab axe medio ad angularia latera diviseris: iam omnia illa serratilia segmenta ad axem illum angulariter coniuncta locum angulariter implebunt. 8 Si tandem solidum, utrunque polyhedrum fabricaris, a cuius verticibus sive solidis cacuminibus singulis ad quodvis interius punctum rectas totidem produxeris: apparebit intellectui solidum ipsum in tot pyramides distinctum, quot habuerit bases, quarum pyramidum vertices in illud interius punctum ita conveniunt, ut nihil non plenum relinquatur. 9 Quare cum figurae tam planae quam solidae sint infinitae, erunt et infinitae utriusque generis figurae locum implentes. Sed nos non nisi de planis aequilateris et regularibus solidis verba faciemus, quae videlicet eorum locum impleant, quaeque non ostendentes. De planis prius: tum quia priora sunt, tum quia ex iis solidorum pendet argumentatio.

Inizio della pagina
->