F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Compendium mathematicae Euclidis arithmetica
<- App. -> <- = ->

Euclidis arithmetica

13 Unitas est quae constituit se ipsam primum numerorum, ac deinde bis, ter, quater, et quotiescumque accepta omnem deinceps in infinitum numerum. Latera sunt numeri, ex quorum ductu fiunt plani et inde solidi numeri. Quadratus igitur numerus planus est, cubus autem solidus sub aequis lateribus. Tamque quadrati quam plani similes in dupla; tam cubi, quam solidi similes in tripla, sunt ratione laterum. 14 Ex ductu quadratorum, vel similium planorum, quadratus; ex ductu vero cuborum cubus numerus gignitur. Item qui fit ex uno similium solidorum in quadratum alterius, cubus est. Et qui fit ex alterutro in productum eorum, cubus est. Aggregatus ex pariter paribus ab unitate dispositis (si sit numerus primus) multiplicatus in postremum eorum gignit numerum perfectum.

Inizio della pagina
->