F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Musicae traditiones Parte 3
<- App. -> <- = ->

Ad Lectorem

1 Ut autem intelligas octo modorum seu modulaminum rationem et ordinem; repetenda est septichordae lyrae dispositio, et septem discrimina vocum.

Septichordae citharae chorda media, quae Mese dicitur, quae soli assimilatur, habet tres chordas superiores, et totidem inferiores, sicut Sol tres planetas superiores et totidem inferiores. 2 Superiores chordae sunt Neate vel Nete, hoc est acuta: Paranete, hoc est, iuxta acutam. Paramese, hoc est iuxta mediam. Quae singulae singulis planetis superioribus attribuuntur. Saturno, Iovi et Marti, secundum Ciceronis ordinem. Inferiores chordae sunt, Lichanos, quae indici digito adscribitur. Parhypate, hoc est iuxta principalem. Hypate, hoc est principalis. 3 Sub qua, Proslambanomenos, chorda 8a postremo addita, et coassumpta. Inferiores singulae singulis planetis inferioribus vendicantur, Veneri, Mercurio, Lunae. Duo tetrachorda conficiunt has septem chordas, habentia communem terminum in chorda media. In chordis superioris tetrachordi locantur quatuor modi canendi, qui dicuntur autentici, duces, ac praecipui, Dorius, Phrygium, Lydius, Mixolydius. 4 In chordis inferioris tetrachordi ponuntur totidem modi canendi, placales, subiugales ac secundarii, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius. Singuli singulis autenticis per diatessaron subiacentes. Ita ut media chorda suscipiat dorium autenticum Hypodorii infimi. Et Hypomixolydium subiugalem supremi [S:156] Mixolydii. 5 Et quoniam in icosichordo Guidonis ditonus et tritonus per intervallum diesis distinguuntur alternis: idcirco non plures, quam septem chordarum positiones, hoc est, septuplex varietas chordae fieri potest. Unde, cum modi sint octo necesse est ut una ex chordis suscipiat duos modos. Itaque ex septem chordis apud a, XXXbecareXXX, c, d, e, f, g septem literas positis. 6 Quae apud d est media in ditono. Quae apud a est superior in tritono. Quae apud e infra diesim altam. Quae apud XXXbecareXXX infra diesim imam. Quae apud f supra diesim altam. Quae apud c supra diesim imam. Quae apud g est inferior in tritono. Quam ob rem. Litera d suscipit modum primum, a secundum, e tertium, XXXbecareXXX quartum, f quintum, c sextum, g septimum. 7 Cui oportet assignari suum subiugalem apud d qui locus est primi. Igitur primus adscribitur Soli planetarum medio et praecipuo, qui dicitur dorius. Secundus Lunae, hypodorius. Tertius Marti phrygius. Quartus Mercurio hypophrygius. Quintus Iovi Lydius. Sextus Veneri hypolydius. Septimus Saturno Mixolydius. Octavus octavo caelo, vel soli, cuius dies sequitur diem Saturni. 8 Nam haec modorum dispositio imitatur ordinem planetarum in diebus hebdomadae dominium et nomen habentium. Primus igitur modus, tertius, quintus et septimus, sunt autentici. Secundus autem, quartus, sextus, octavus, sunt subiugales: et singuli singulis autenticis per diatessaron subiacentes, secundum ordinem sphaerarum coelestium.

figura 1
Tab. 3

[S:157] 9 Ex praedictis patet, quod in septem literis consummatur omnis varietas in recipiendis modorum qualitatibus: adeo ut necesse sit, in mediam chordam coincidere duos modos. 10 Quod autem Ptolemaeus addit hypermixolydium apud sequentem literam A quae est octava ab a infima: haec mihi non videtur additio, sed tralatio hypodorii, ad eandem literam, eandem positionem chordae superioris in tritono: quae tralatio fieri potest in unoquoque modo, si sursum per diapason transferatur, ad eandem scilicet literam. Nam ibi servatur in modo idem spaciorum processus1. Nec refert utrum modulatus fiat acutior.

11 Primus igitur modus dorius, Solis ponitur in d, sol, re.

Secundus Hypodorius, Lunae in A, re

Tertius Martis Phrygius in e, la, mi

Quartus Hypophrygius Mercurii in XXXbecareXXX, mi

12 Quintus Lydius Iovialis in f, fa, ut.

Sextus Hypolydius Veneris in c, fa, ut.

Septimus Mixolydius Saturni in g, sol, re, ut.

Octavus Hypomixolydius, quoniam oportet ut (sicut alii subiugales suis autenticis) per diatessaron subiaceat Mixolydio; cadit in D, sol, re sicut Sol quartus est a Saturno. 13 Et sicut solaris dies succedit sabbato. Quanquam idem octavus modus (quando anteriores sortiuntur singulos planetas) octavo coelo iure, quod saturnum sequitur, adscribi potest.

Formantur autem autentici a loco proprio ascendendo per diapenten et diatessaron. 14 Hoc est, per diapason: et inde tantundem descendendo. Placales autem a sede sui quisque autentici per diapenten ascendunt: et inde per diapenten ac diatessaron descendunt: unde rursus per diatessaron ascendunt, et in locum autenticorum simul desinunt. Miscentur tamen quandoque, et aut deficiunt, aut limites praetereunt, ut artificibus placet.

15 Primus modus (quia Solis est) sonnolentiam ac pigritiam expellit: verbisque iocosis, lepidis ac facetis convenit.

Secundus, Lunaris, somnum quietum ac lenem inducit: quo Pythagorici curas quiete, aut somno temperabant. Verbis enim moestitiam, fletumque provocantibus: quietem ab angustiis et a servitute libertatem vendicantibus congruit.

16 Tertius, Martialis, est incitativus, severus, asper, iracundus, verbisque de praelio agentibus competit.

Quartus, Mercurii, blandus, garrulus, lascivus, adulatorius, mitigativus, verbisque monitoriis, blandientibus, ac detractoriis adscribitur.

17 Quintus, iovialis, delectabilis, hilaris, modestus, nonnihilo petulans: lapsos ac desperantes revocat, verbisque gaudium aut victoriam narrantibus vendicatur. [S:158]

Sextus, Veneris, lacrymabilis, pius, devotus, amatorius, verbisque ad lacrymandum ob devotionem, compassionem, vel laetitiam inducentibus attribuitur.

18 Septimus, Saturni, est partim iucundus, partim incitativus; quaestuosus, per saltum procedit inimicos, melancholicis et querulis verbis, et iis, quae tertio 4, 5 et 8 competunt, conceditur.

19 Octavus, coeli stellati, tristes, ac lentos ad mediocrem reducit laetitiam, est suavis, moratus, deprecativus: quo utimur, cum aliquam faelicitatem, aut gloriam cum lacrymis impetrare optamus. Verbisque profunda, ac caelestia tractantibus conformatur.

Inizio della pagina
->